라틴어 문장 검색

accipe iussis carmina coepta tuis, atque hanc sine tempora circum inter victrices hederam tibi serpere laurus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VIII. DAMON, ALPHESIBOEUS5)
piceae tantum taxique nocentes interdum aut hederae pandunt vestigia nigrae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 10:18)
nec sera comantem narcissum aut flexi tacuissem vimen acanthi pallentesque hederas et amantes litora myrtos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 7:2)
me doctarum hederae praemia frontium dis miscent superis, me gelidum nemus Nympharumque leves cum Satyris chori secernunt populo, si neque tibias Euterpe cohibet nec Polyhymnia Lesboum refugit tendere barbiton.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 110)
invicem moechos anus arrogantis flebis in solo levis angiportu Thracio bacchante magis sub inter- lunia vento, cum tibi flagrans amor et libido, quae solet matres furiare equorum, saeviet circa iecur ulcerosum non sine questu, laeta quod pubes hedera virenti gaudeat pulla magis atque myrto, aridas frondes hiemis sodali dedicet Euro.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 254)
omnes in Damalin putris deponent oculos nec Damalis novo divelletur adultero lascivis hederis ambitiosior.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 363)
est hederae vis multa, qua crinis religata fulges, ridet argento domus, ara castis vincta verbenis avet immolato spargier agno;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 112)
seu linguam causis acuis seu civica iura respondere paras seu condis amabile carmen, prima feres hederae victricis praemia, quod si frigida curarum fomenta relinquere posses, quo te caelestis sapientia duceret, ires.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 315)
Nox erat et caelo fulgebat Luna sereno inter minora sidera, cum tu, magnorum numen laesura deorum, in verba iurabas mea, artius atque hedera procera adstringitur ilex lentis adhaerens bracchiis;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 151)
alii floridius genus, ut ad alenda primarum aetatum ingenia magis accommodatum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 105:3)
sed illud quoque, de quo in argumentis diximus, similitudinis genus ornat facitque sublimem, floridam, iucundam, mirabilem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 137:1)
tertium alii, medium ex duobus, alii floridum (namque id appellant) addiderunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 224:3)
Non tantum in genere sententiarum vitium est, si aut pusillae sunt et pueriles aut improbae et plus ausae quam pudore salvo licet, si floridae sunt et nimis dulces, si in vanum exeunt et sine effectu nihil amplius quam sonant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 16:3)
Floridior erat aliquanto in declamando quam in agendo:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, chapter pr 3:5)
Te decet cingi comam floribus vernis, te caput Tyria cohibere mitra hederave mollem bacifera religare frontem.
(세네카, 오이디푸스 6:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION