라틴어 문장 검색

Attamen tanto merito inflatior sibi gratiam a rege relatam minime existimavit, saltem non ex mensura pressa et redundante, ut expectabat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 17:5)
Nam sanguis in interiora fluens et vapores intus conclusi opprimunt et suffocant magis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 20:10)
Verum quod eum maxime movit illud fuit, quod cum rex esset thesauri et opum appetentissimus, pati non potuerit commercium tanquam apostrophia languescere, aut ullam manere obstructionem in vena porta per quam sanguis ille flueret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 26:7)
Eaque ipsa opportunitas, accedente vesania fratris qui tantam proditionem antequam ullas nacta esset vires publicare esset ausus, quin et eiusdem fratris vitae condonatio (cuius tamen revera nihil aliud in causa fuit quam ordinis ui privilegium), denique misericordia vulgi (quae si gurgite rapido fluat, semper coenam invidiae et scandale excitat), effecerunt ut ubique potius sermone hominum iactatum quam plane creditum esset omnia artificio regis instructa fuisse.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 20:12)
propterea quod notiones rerum primae, quas mens haustu facili et supino excipit recondit atque accumulat (unde reliqua omnia fluunt), vitiosae sint et confusae et temere a rebus abstractae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Introduction 2:5)
Quoad congeriem vero, conficimus historiam non solum naturae liberae ac solutae (cum scilicet illa sponte fluit et opus suum peragit), qualis est historia coelestium, meteororum, terrae et maris, mineralium, plantarum, animalium;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 31:1)
quae tamen ipsae a fluxu materiae et commissione rerum quandoque confunduntur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 35:2)
Axiomata, quae in usu sunt, ex tenui et manipulari experientia, et paucis particularibus, quae ut plurimum occurrunt, fluxere;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 52:1)
et quod facile fluit et in motu ponitur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 123:10)
Unde fluxit commentum illud elementorum, atque illorum concursu, ad constituenda corpora naturalia Rursus, quum homo naturae libertatem contemplatur, incidit in species rerum, animalium, plantarum, mineralium;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 141:5)
Scientiae, quas habemus, fere a Graecis fluxerunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 157:1)
quod genus opinandi fallacissimum est, quandoquidem multa ex his quae ex fontibus rerum petuntur per rivulos consuetos non fluant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 260:4)
aut fortasse iterum non advertentes atramentum ita inspissari posse, ut tingat, non fluat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 266:4)
quod fluat fluore tali;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 14:8)
cujus contrarium est Liquidum, sive fluens.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 270:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION