라틴어 문장 검색

Dum ita me antiquus serpens inluderet, in media ferme quadragesima medullis infusa febris corpus invasit exhaustum et sine ulla requie - quod dictu quoque incredibile sit - sic infelicia membra depasta est, ut ossibus vix haererem.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 24:5)
dispersi protinus algae inquisitores agerent cum remige nudo non dubitaturi fugitivum dicere piscem depastumque diu vivaria Caesaris, inde elapsum veterem ad dominum debere reverti, si quid Palfurio, si credimus Armillato, quidquid conspicuum pulchrumque est aequore toto, res fisci est, ubicumque natat, donabitur ergo, ne pereat.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV20)
"servus erit minus ille miser qui foderit agrum, quam dominum;"
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX18)
Illi alterum sibi portum ab alia urbis parte foderunt, nec ut fugerent;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM TERTIUM 14:1)
Hos iam pridem Marcius consul incensa urbe Delminio quasi detruncaverat, postea Asinius Pollio gregibus, armis, agris multaverat - hic secundus orator - sed Augustus perdomandos Vibio mandat, qui efferum genus fodere terras coegit aurumque venis repurgare;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM DELMATICUM 2:1)
tu, pater, es rerum inventor, tu patria nobis suppeditas praecepta, tuisque ex, inclute, chartis, floriferis ut apes in saltibus omnia libant, omnia nos itidem depascimur aurea dicta, aurea, perpetua semper dignissima vita.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 1:3)
Eandem alii Proserpinam credunt, porcaque ei rem divinam fieri, qui segetem quam Ceres mortalibus tribuit porca depasta est:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 23:2)
Nam festis diebus rivos veteres sordidatos detergere licet, novos fodere non licet.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 10:5)
Testatur unum varietas pratorum quae depascuntur, quibus herbae sunt amarae pariter et dulces, aliae sucum calidum aliae frigidum nutrientes, ut nulla culina possit tam diversa condire quam in herbis natura variavit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 7:2)
Nec solum rastris durisque ligonibus arva, Sed gladiis fodere suis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:23)
Ne nos, cum calido fodiemus viscera ferro, Desperasse putent.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:59)
fodientem viscera cernet Me mea, qui nondum victo respexerit hoste.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 3:56)
Quidquid fodit Iber, quidquid Tagus extulit auri, Quod legit dives summis Arimaspus arenis Ut rapiant, parvo scelus hoc venisse putabunt.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:17)
Populum non cernis inermem, Arvaque vix refluo fodientem mollia Nilo ?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 5:50)
Sic, ubi, depastis submittere gramina campis Et renovare parans hibernas Apulus herbas, Igne fovet terras, simul et Garganus et arva Vulturis et calidi lucent buceta Matini.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 2:43)

SEARCH

MENU NAVIGATION