라틴어 문장 검색

Si extremae partes corporis frigent, unguendae sunt calido oleo, cui cerae paulum sit adiectum, calidisque fomentis nutriendae.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 18장 5:2)
- Vbi is dolor coepit, admouere sicca et calida fomenta oportet, sed primo lenia, deinde ualidiora, simulque frictione ad extremas partes [id est crura brachiaque] materiam reuocare:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 21장 1:5)
Nam si tumor nullus est, calidis fomentis opus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 31장 4:1)
Post id fomentum, si late plaga non patet, inponi protinus emplastrum debet, maximeque si grande uulnus est, tetrapharmacum;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 51:1)
Post id fomentum inlinenda ulcera sunt aut plumbi recremento aut cerussa aut argenti spuma:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 8장 1:3)
sed tum omnibus fomentis, quae supra posita sunt, adiciendae quaedam ualentiores conpositiones sunt quae dolorem leuant;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 9장 5:2)
Postero die rursum adhibendum isdem rationibus aquae fomentum est, et cum ui quoque experiendum, an cutis sequatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 3:3)
Atque os spongia subinde et faciem detergendum est, finisque eius fomenti est, donec infirmando offendat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 24:3)
Sed cum inflammationis sit metus, succurri abstinentia, modicis et tempestiuis cibis, inter haec fomentis, et quibus supra scripsimus, oportet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 30:4)
fomentum aquae calidae, dum inflammatio est, liberale;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 22:5)
Idemque tempus et diutinis malis fatigatos, et ab aestate etiam proxima pressos, interimit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, I Quae anni tempora, quae tempestatum genera, quae partes aetatis, qualia corpora vel tuta vel morbis et qualibus opportuna sint. 9:1)
Fomenta quoque calida sunt milium, sal, arena;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVII De sudore eliciendo. 9:1)
At si neque inflammatio, neque febris, sed tantum praecordiorum dolor est, protinus calidis et siccis fomentis uti licet.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, X Curatio symptomatum febrium. 3:5)
admovenda partibus iis, pro quibus metuimus, sicca et calida fomenta sic, ne statim vehementissimi calores incipiant, sed paulatim increscant:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XI Curatio frigoris quod febrem praecedit. 1:6)
fomentisque, sed protinus validioribus, totum corpus circumdare convenit, maximeque involutis exstinctis testis et titionibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XII Curatio horroris in febribus. 4:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION