라틴어 문장 검색

ideo sitim quam repperit nullo solatio sublevat, immo quicquid foris humoris nactus est exorbet, et inde penuria eius, quae sitis vocatur, augetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 19:4)
Quae igitur ratio facit ut rivatim aquae de Ponto fluant, cum foris influentes aquas Pontus accipiat?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 36:1)
Liber eris, cenare foris si, Maxime, nolis, Veientana tuam si domat uva sitim, Si ridere potes miseri chrysendeta Cinnae, Contentus nostra si potes esse toga, Si plebeia Venus gemino tibi vincitur asse, Si tua non rectus tecta subire potes.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LIII4)
Invitum cenare foris te, Classice, dicis:
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LXIX1)
Cenes, Canthare, cum foris libenter, Clamas et maledicis et minaris.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, IX1)
aequi pro 'aequitatis'. et optima figura est a feminino genere in neutrum transire.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 4271)
aliena sint arva, ideo adiecit 'domosque ignotas peteres'. sed aequum est te hic esse, et non in tuo regno.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3117)
effundat in aequum in planum, in campum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 671)
nam primus praecepta habet, quemadmodum debeat mater familias domi agere, secundus, quem- admodum foris pater familias.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4327)
quod quia asperum visum est, se ad figuram transtulit et ait 'exhausti', ut "et servantissimus aequi" pro 'aequitatis'. omne solum continens scilicet vites.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3982)
"Non boni viri est, Marce frater, hominem domi forisque lateri tuo inhaerentem sic in hac inperitiae vulgaris caecitate deserere, ut tam luculento die in lapides eum patiaris inpingere, effigiatos sane et unctos et coronatos, cum scias huius erroris non minorem ad te quam ad ipsum infamiam redundare."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 3장 1:2)
cum de iure civili, cum de aequo et bono disputaretur, argumentorum et similitudinum copia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 38장 2:5)
Quem quidem ego hostem, Quirites, quam vehementer foris esse timendum putem, licet hinc intellegatis, quod etiam illud moleste fero, quod ex urbe parum comitatus exierit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 4:2)
Sed Posidonium, sicut aequum est, cum bona gratia dimittamus, ad Chrysippi laqueos revertamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 12:1)
ex cupiditatibus odia, discidia, discordiae, seditiones, bella nascuntur, nec eae se foris solum iactant nec tantum in alios caeco impetu incurrunt, sed intus etiam in animis inclusae inter se dissident atque discordant, ex quo vitam amarissimam necesse est effici, ut sapiens solum amputata circumcisaque inanitate omni et errore naturae finibus contentus sine aegritudine possit et sine metu vivere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 57:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION