라틴어 문장 검색

Primum propter quod estis in unum congregatae, ut unanimes habitetis in domo et sit vobis anima una et cor unum in deum et non dicatis aliquid proprium, sed sint vobis omnia communia, et distribuatur unicuique vestrum a praeposita vestra victus et tegumentum non aequaliter omnibus, quia non aequaliter valetis omnes, sed unicuique sicut opus fuerit.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 5:2)
tantum non ideo se putent esse felices, quia invenerunt victum et tegumentum quale foris invenire non potuerunt.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 5:6)
Nec erigant cervicem, quia sociantur ad quas foris accedere non audebant, sed sursum cor habeant et terrena bona non quaerant, ne incipiant monasteria esse divitibus utilia non pauperibus, sed divites illic humiliantur et pauperes illic inflantur.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 6:1)
Quoniam, inquit Socrates, cum illam domi talem perpetior, insuesco et exerceor, ut ceterorum quoque foris petulantiam et iniuriam facilius feram.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XVII 4:1)
Servius quoque Sulpicius in libro, quem composuit De Dotibus, tum primum cautiones rei uxoriae necessarias esse visas scripsit, cum Spurius Carvilius, cui Ruga cognomentum fuit, vir nobilis, divortium cum uxore fecit, quia liberi ex ea corporis vitio non gignerentur, anno urbis conditae quingentesimo vicesimo tertio M. Atilio, P. Valerio consulibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, III 3:1)
Ac primum ea non incallide conquisivit, quae non iure naturae aut iure gentium fieri prohibentur, sed iure legum rei alicuius medendae aut temporis causa iussarum;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 46:1)
Quo primum tempore a lectus in iudices sum, ut iudicia quae appellantur privata susciperem, libros utriusque linguae de officio iudicis scriptos conquisivi, ut homo adulescens, a poetarum fabulis et a rhetorum epilogis ad iudicandas lites vocatus, rem iudiciariam, quoniam vocis, ut dicitur, vivae penuria erat, ex mutis, quod aiunt, magistris cognoscerem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, II 2:1)
Namque, ut pauca tibi nunc quaestionum capita adtingam, iam omnium primum hoc de iudicis officio quaeritur:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, II 15:1)
Primum, inquit, Aristippi Cyrenaicorumque omnium, quos non est veritum in ea voluptate quae maxima dulcedine sensum moveret summum bonum ponere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XII 10:2)
Putabant, inquit, eos qui foris atque qui in arce erant inter se commutationes et consilia facere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 28:1)
In qua re primum ea difficultas est inexplicabilis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 16:3)
Rex interim, qui cum primum audierat quid in Hibernia gestum esset, haud multum commotus est, sed sperabat se nullo negotio copias Hibernicas (tanquam avium gregem) lapidis iactu dispersurum, atque examen istud apum cum rege suo veluti tinnitu et cymbalis abacturum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 11:28)
Itaque in Flandriam ad ducissam Burgundiae properavit, narrans se variis fortunae fluctibus iactatam ad eius aulam veluti portum securum confugisse, dissimulans prorsus se unquam antea illic mansisse, sed tanquam iam primum se eo recepisset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 5:13)
14. Rex interim, licet comitiorum negotiis incumberet tanquam in plena pace, viderique vellet consilia Perkini (qui iam in Flandriam redierat) veluti floraliae quaedam despectui habere, tamen regis prudentissimi constitutionem nactus (foris animosi, intra providi) mandavit ut phari ad oras maritimas vigiliis custodirentur, et plures etiam phari erigerentur ubi nimium inter se distarent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 14:1)
Verum sub primum hunc Perkini in scenam conscensum in persona sua nova, sycophantae scilicet et praestigiatoris, deposita persona sua priore quae erat principis, facile quivis existimare poterit quantae irrisioni et ludibrio expositus fuerit, non solum aulicorum verum etiam vulgi, qui circa eum ubique convolabant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 14:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION