라틴어 문장 검색

Sed ille deterrimus ac temerarius puer hoc quoque suum nequissimum factum in me retorsit, gregariisque omnibus affirmavit me sponte vicinorum foculos transeuntem, titubanti gradu prolapsum, ignem ultroneum accersisse mihi, et arridens addidit:
(아풀레이우스, 변신, 7권 18:2)
"Verum Thrasyllus praeceps alioquin et de ipso nomine temerarius, priusquam dolorem lacrimae satiarent et percitae mentis resideret furor, et in sese nimietatis senio lassesceret luctus, adhuc flentem maritum, adhuc vestes lacerantem, adhuc capillos distrahentem non dubitavit de nuptiis convenire et imprudentiae labe tacita pectoris sui secreta fraudesque ineffabiles detegere."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:51)
Pegasum indutum illum metu magis volaticum fuisse ac per hoc merito pinnatum proditum, dum in altum et adusque caelum sussilit ac resultat, formidans scilicet igniferae morsum Chimaerae.
(아풀레이우스, 변신, 8권 4:5)
Sed die quadam dum matutino ille ad opus susceptum proficiscitur, statim latenter irrepit eius hospitium temerarius adulter:
(아풀레이우스, 변신, 9권 5:3)
E re nata fallacia, mulier temerarium tollens cachinnum
(아풀레이우스, 변신, 9권 6:9)
"nee eum tamen quicquam, in re facili formidare debere, quippe cum vespera solus, fide tenebrarum contectus atque absconditus, introrepere et intra momentum temporis remeare posset."
(아풀레이우스, 변신, 9권 17:17)
Sol ipsum quidem delapsus Oceanum subterrenas orbis plagas illuminabat, et ecce nequissimae anus adhaerens lateri temerarius adulter adventat, puer admodum et adhuc lubrico genarum splendore conspicuus, adhuc adulteros ipse delectans:
(아풀레이우스, 변신, 9권 19:11)
Haec recensente pistore iamdudum procax et temeraria mulier verbis execrantibus fullonis illius detestabatur uxorem, illam perfidam, illam impudicam, denique universi sexus grande dedecus, quae suo pudore postposito torique genialis calcato foedere Larem mariti lupanari maculasset infamia, iamque perdita nuptae dignitate prostitutae sibi nomen adsciverit:
(아풀레이우스, 변신, 9권 23:1)
Nec tamen esse quemquam de suo numero tam perditae mentis vel immo destinatae mortis, qui non sibi quoque seorsum iubente domina, temerarium atque sacrilegum audeat ministerium subire noxamque letalem contrahere.
(아풀레이우스, 변신, 11권 21:6)
sed parem noxam contraherent aures et linguae illae temerariae curiositatis.
(아풀레이우스, 변신, 11권 23:8)
deos parum, homines minus formidabat.
(ARCHIPOETA, IX48)
Respondi ego 'Me talia incaute et temerarie promittere non posse.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 79 82:6)
Ad quod ego taliter respondi 'Nec hoc suaviter et temerarie sine consilio meorum posse promittere.'
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 79 82:10)
Cur interdum et cum loquimur, mortem non formidamus, cum autem non loquimur, etiam cupimus?
(아우구스티누스, 편지들, 3. (A. D. 389 Epist. X) Nebridio Augustinus 3:4)
Absentiam enim meam tantum longe Hipponienses vehementer nimisque formidant neque ullo modo mihi sic volunt credere ut et ego vobis.
(아우구스티누스, 편지들, 8. (A. D. 392 Epist. XXII) Aurelio Episcopo Augustinus Presbyter 9:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION