라틴어 문장 검색

adulescens, solus tenuis peregrinus, filius familias et e patria patre non solum non volente verum et ignorante discedens, puellam non inferiorem natalibus, facultatibus superiorem, medio episcopo, quia lector, solacio comitis, quia cliens, socru non inspiciente substantiam, sponsa non despiciente personam, uxorem petit, impetrat, ducite conscribuntur tabulae nuptiales;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 7:3)
Non enim de adulterio uel fornicatione, sed de legitimo coniugio natus fuerat, qui dicebat:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 8:4)
Siquidem non solum fidem Christi recipere noluerat, sed et fornicatione pollutus est tali, qualem nec inter gentes auditam apostolus testatur, ita ut uxorem patris haberet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. V. 1:7)
Nullus incestum faciat, nullus coniugem propriam, nisi, ut sanctum euangelium docet, fornicationis causa, relinquat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. V. 2:27)
imitata socrum beati Petri, quae cum febrium fuisset ardoribus fatigata, ad tactum manus dominicae surrexit, et sanitate simul ac uirtute recepta ministrabat eis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. IV. 1:4)
Servio propere accito cum paene exsanguem virum ostendisset, dextram tenens orat ne inultam mortem soceri, ne socrum inimicis ludibrio esse sinat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 423:1)
ipse Sulpiciam gravem feminam, socrum suam, percunctatus est, ecquam anum Aebutiam ex Aventino nosset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 113:2)
satis exploratum de Aebutio ratus consul non vanum auctorem esse, Aebutia dimissa socrum rogat ut Hispalam indidem ex Aventino libertinam, non ignotam viciniae, arcesseret ad sese:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 118:1)
in interiorem partem aedium abductam socru adhibita consul, si vera dicere inducere in animum posset, negat perturbari debere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 120:1)
consul rogat socrum ut aliquam partem aedium vacuam faceret quo Hispala immigraret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 143:1)
Item administrandum est, uti levent onus parietum fornicationes cuneorum divisionibus et ad centrum respondentes earum conclusurae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 8장8)
Principium verbi Domini per Osee. Dixit Dominus ad Osee: " Vade, sume tibi mulierem fornicationum et filios fornicationum, quia fornicans fornicatur terra a Domino ".
(불가타 성경, 호세아서, 1장2)
Hoc propter multitudinem fornicationum meretricis speciosae et gratae et habentis maleficia, quae vendidit gentes fornicationibus suis et nationes maleficiis suis.
(불가타 성경, 나훔서, 3장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION