라틴어 문장 검색

partim quod fluxum pertusumque esse videbat, ut nulla posset ratione explerier umquam, partim quod taetro quasi conspurcare sapore omnia cernebat, quae cumque receperat, intus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 1:4)
Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi, carbasus ut quondam magnis intenta theatris dat crepitum malos inter iactata trabesque, inter dum perscissa furit petulantibus auris et fragilis [sonitus] chartarum commeditatur;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 3:4)
Est enim natura siccus et calidus, et fluxum quidem corporis calore contrahit, humorem vero siccitate vel coercet vel exorbet.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 5:2)
Balteus haud fluxos gemmis adstrinxit amictus, Colla monile decens, humerisque haerentia primis Suppara nudatos cingunt angusta lacertos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:21)
Quique bibunt tenera dulces ab arundine succos, Et qui tingentes croceo medicamine crinem Fluxa coloratis adstringunt carbasa gemmis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:34)
quippe stimulo fluctuque furoris Compages humana labat, pulsusque deorum Concutiunt fragiles animas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:23)
Non plura locuto, Avulsit laceros, percussa puppe, rudentes Turbo rapax, fragilemque super volitantia malum Vela tulit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:1)
nec cespite tantum Contentus fragili subitos adtollere muros, Ingentes cautes, avulsaque saxa metallis, Graiorumque domos, direptaque moenia transfert.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:12)
fragili circumdata testa Moenia mirentur refugi Babylonia Parthi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:20)
caput obterit ossaque saxo, Ac male defensum fragili compage cerebrum Dissipat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:40)
Stat non fragilis pro Caesare murus, Pompeiumque tenet.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:55)
Illic et laxas vestes, et fluxa virorum Velamenta vides.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 4:23)
Spadone cum sis eviratior fluxo, Et concubino mollior Celaenaeo, Quem sectus ululat matris entheae Gallus, Theatra loqueris et gradus et edicta, Trabeasque et Idus fibulasque censusque, Et pumicata pauperes manu monstras.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XLI1)
Non sum de fragili dolatus ulmo, Nec quae stat rigida supina vena, De ligno mihi quolibet columna est, Sed viva generata de cupressu:
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XLIX1)
Fraudata tumeat fragilis tibi culcita mula.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CLXII Faenum1)

SEARCH

MENU NAVIGATION