라틴어 문장 검색

Salmacis extimuit loca que haec tibi libera trado, hospes ait, simulatque gradu discedere verso, tunc quoque respiciens, fruticumque recondita silva delituit, flexuque genu submisit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 32:6)
Annis aevoque soluti ante gradus sacros cum starent forte locique narrarent casus, frondere Philemona Baucis, Baucida conspexit senior frondere Philemon Iamque super geminos crescente cacumine vultus mutua, dum licuit reddebant dicta vale que o coniunx dixere simul, simul abdita texit ora frutex.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 70:3)
" Stagna tamen timeat nec carpat ab arbore flores, et frutices omnes corpus putet esse deorum!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 34:8)
quot frutices silvae, quot flavas Thybris harenas, mollia quot Martis gramina campus habet, tot mala pertulimus, quorum medicina quiesque nulla nisi in studio est Pieridumque mora.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 116)
Viae, novae culturae, saepimenta, aquae receptacula atque aliae exstructiones, naturales sedes sunt occupatura atque nonnumquam easdem in fragmenta sic redigunt, ut animalium turmae neque migrare neque se libere movere possint, ita ut periculum sit nonnullae species ne pereant.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 48:2)
Dominus, in fastigio Incarnationis mysterii, nostram voluit attingere intimitatem per materiae fragmentum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 299:3)
haec si deesset visio, tantummodo in promptu haberemus fragmenta segregata ex universis rebus incognitis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 51:6)
Praeterea desiderium visionis totius mundi, et non solum fragmentorum historiae, perstat et in fine adimplebitur, cum homo, ut ait Sanctus Hipponensis, viderit et amaverit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 59:7)
inculto nam stirpe frutex vitiosus iniquis luxuriam virgis inhonesto effundere suco coeperat et nodos per acumina crebra ligabat.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 324)
"si forte detur optio, malim dolore asperrimo fragmenta membrorum pati et pulcher intus vivere."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.73)
fragmenta testarum iubet hirta, inpolitis angulis, acuminata, informia, tergo iacentis sternerent.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.80)
fertur Avaritia gremio praecincta capaci, quidquid Luxus edax pretiosum liquerat, unca corripuisse manu, pulchra in ludibria vasto ore inhians aurique legens fragmenta caduci inter harenarum cumulos.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1121)
Hos natura modos primum dedit, his genus omne silvarum fruticumque viret nemorumque sacrorum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 2:6)
Sic positum in clauso linquunt et ramea costis subiciunt fragmenta, thymum casiasque recentes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 13:8)
Inueni relictum etiam a naufragis nauigium fragmentum infelix et iam nauigaturis omen, quod si quis gubernator uidisset, iter suum distulisset.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre 3:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION