라틴어 문장 검색

Itemque Caesar dum exercitum intra munitiones suas reducere coepisset, subito universus equitatus ulterior Numidarum Gaetulorumque sine frenis ad dextram partem se movere propiusque Caesaris castra quae erant in colle se conferre coepit, frenatus autem Labieni eques in loco permanere legionesque distinere:
(카이사르, 아프리카 전기 61:2)
Quibus rebus Varus ex perfugis cognitis occasionem nactus vigilia secunda Hadrumeto ex cothone egressus primo mane Leptim cum universa classe vectus naves onerarias quae longius a portu in salo stabant vacuas a defensoribus incendit et penteres duas nullo repugnante cepit.
(카이사르, 아프리카 전기 62:5)
Ipse equo in oppidum vectus prosequentibus compluribus senatoribus, quo in numero erat Ser.
(카이사르, 내란기, 2권 44:4)
Absolutis operibus pro vallo legiones instructas collocat, equites frenatis equis in statione disponit.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 16장3)
quis erit, pueri, vitreas qui lapsus in undas huc rapidum Tritona vocet, quo vecta per altum deferar?
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:79)
accingere nostram vecturus dominam:
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:88)
Cadmeia ludit Leucothoë, frenatque rosis delphina Palaemon;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:102)
nec non et variis vectae Nereides ibant audito rumore feris (hanc pisce voluto sublevat Oceani monstrum Tartesia tigris;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:105)
victrices nos saepe rates classemque paternam veximus, attritis cum tenderet ultor Achivis."
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:118)
quemcumque meae vexere curules, laxato veniat socium aversatus Averno.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:275)
vecturum moriens frustra delphina vocabis;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:50)
ingentes vexi summersa carinas remorumque sonos et Pyrrhae saecula sensi.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:31)
iam puppe vehi, iam stagna secare fervet et absentes invadere cuspide Mauros.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:234)
quodsi ardua Tiphyn navis ob innocuae meritum sic gloria vexit, quae tibi pro tanti pulso discrimine regni sufficient laudes, Stilicho?
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:3)
surgit in aurigam currus, paribusque lupatis unanimi frenantur equi:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De quadriga marmorea2)

SEARCH

MENU NAVIGATION