라틴어 문장 검색

memini admiratione Hermagorae stupentem ad imitationem eius arescere.
(세네카, Controversiae, book 7, chapter pr 5:1)
non ipse terris maior Oceanus meos franget vapores, omnis in nostris malis deficiet umor, omnis arescet latex.
(세네카, Hercules Oetaeus 20:31)
- arescere laurum.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum6)
stat sanguineo discissus amictu Luctus atrox caesoque invitat pectore matres, scrutantur galeas frigentum inventaque monstrant corpora, prociduae super externosque suosque, hae pressant in tabe comas, hae lumina signant vulneraque alta rigant lacrimis,pars spicula dextra nequiquam parcente trahunt, pars molliter aptant bracchia trunca loco et cervicibus ora reponunt.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권50)
refovet frigentis amicum pectus alumna senis;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권172)
"quin et cornigeri vatis nemus atque Molosso quercus anhela Iovi Troianaque Thymbra tacebit, ipsi amnes ipsaeque volent arescere laurus, ipse nihil certum sagis clangoribus aether praecinet, et nulla ferientur ab alite nubes."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권104)
impediunt iter implicitosque morantur arma, viri, currus, altaque in strage seniles deficiunt gressus et dux miseranda laborat, ut quaesita diu monstravit corpora clamor virginis, insternit totos frigentibus artus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권323)
nam ne vel hieme voluptas inpudica frigeret, primi Lacedaemonii penulam ludis excogitaverunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 6장 3:3)
Frigebat daemonum concilium sine sua Matre Magna;
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 8장 1:14)
Erat enim arescentibus neruis contracto poplite, cui per siccitatem cruris usus uestigii negabatur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXI.8)
frigere ac torpere senis consilia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 245:2)
recipe me in tectum, da mihi vestimenti aliquid aridi, dum arescunt mea;
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 739)
cum enim solidus exit, contignationibus arescentibus aut pandatione sidentibus, permanens structurae soliditate dextra ac sinistra secundum se facit in pavimentis necessario rimas.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 1장5)
Sin autem in craticiis tectoria erunt facienda, quibus necesse est in arrectariis et transversariis rimas fieri, ideo quod, luto cum linuntur, necessario recipiunt umorem, cum autem arescunt, extenuati in tectoriis faciunt rimas, id ut non fiat, haec erit ratio.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 3장33)
dilapsus calor secundum eos qui dicunt animam calorem esse, qua recedente corpus friget, ut corpusque lavant frigentis et ungunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 7042)

SEARCH

MENU NAVIGATION