라틴어 문장 검색

cibum modicum, deinde potiones meracas adsumere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장41)
si id non est, eodem modo frigida aqua sumpta.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장48)
Ante omnia autem norit quisque naturam sui corporis, quoniam alii graciles, ali obessi sunt, alii calidi, alii frigidiores, alii umidi, alii sicci;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장49)
calidus refrigerare, frigidus calefacere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장53)
Post vomitum, si stomachus infirmus est, paulum cibi, sed huius idonei, gustandum, et aquae frigidae cyathi tres bibendi sunt, nisi tamen fauces vomitus exasperarint.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장95)
Inde proximus cibus mediocris utilior est isque esse debet cum pane hesterno, vino austero meraco et carne assa cibisque omnibus quam siccissimis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장98)
Refrigerant in ieiunio et balneum et somnus, nisi nimis longus est, omnia acida, aqua quam frigidissima, oleum, si aqua miscetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장108)
ea genera escae, quae veniunt ex locis frigidis et pluviis et inriguis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장111)
Contra siccat modica exercitatio, fames, unctio sine aqua, calor, sol modicus, frigida aqua, cibus exercitationi statim subiectus, et is ipse ex siccis et aestuosis locis veniens.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장112)
Vinum dilutius pueris, senibus meracius:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장121)
Hieme plus esse convenit, minus sed meracius bibere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장128)
Itaque neque sine veste neque sine calceamentis prodire oportet, praecipueque diebus frigidioribus, neque sub divo nocte dormire, aut certe bene operiri.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장144)
Cibo vero iam paulo pleniore uti licet, minus sed meracius bibere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장145)
ubi sudavit, in solium non descendere, sed multa calida aqua per caput se totum perfundere, tum tepida, deinde frigida, diutiusque ea caput quam ceteras partes perfundere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 4장11)
Capiti nihil aeque prodest atque aqua frigida:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 4장13)

SEARCH

MENU NAVIGATION