라틴어 문장 검색

Nihilominus, cum nihil haberet accusatione in eum dignum, eum honoribus suis frui usque ad praecipitium istud extremum permisit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 17:9)
Verum hoc minus est probabile, tum quia nunquam mensuram illam gratiae apud regem recuperavit qua ante discessum suum fruebatur, tum praecipue quia delatio eius circa Stanleium (quod ei pro maximo merito erat) minime processit ex iis quae in Flandria didicerat, sed ei res illa ante discessum suum ex Anglia innotuerat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 19:2)
Ex quo factum st ut rex magis absolute certe sed minus tuto imperio frueretur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 20:9)
Sane praecursor fuit faelicitatis qua hodie Anglia fruitur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 5:2)
10. Rex, cum de obsidione Exoniae per Perkinum nuncium accepisset, lusu rem exceipt, aiens ad eos qui circa eum erant regem nebulonem in Angliam occidentalem appulisse, seque iam tandem in spe esse honore conspectus eius fruendi, quod hactenus facere nequiverat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 10:1)
Verum si contigerit eam reginam Angliae fore, indefinitus relinquebatur, ita tamen ne minor foret quam ulla regina Angliae antehac frueretur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 9:5)
per quem corpora motu gaudentia, et bene collocata, natura sua fruuntur, atque seipsa sequuntur, non aliud, et tanquam proprios petunt amplexus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 465:2)
Et hoc ipsum est coelo in terris frui, quando mens humana in charitate movetur, in providentia quiescit, et supra polos veritatis circumfertur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 2:9)
qui sint ad invidendum maxime proclives, qui sint invidiae maxime obnoxii, et quae sit differentia inter invidiam publicam et privatam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 2:3)
Qui virtutis ipse expers est, invidet virtuti alterius.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 2:4)
Postremo propinqui, et collegae, et una educati ad invidendum aequalibus, cum evehuntur, proni sunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 8:2)
Atque haec de iis, qui ad invidendum proclives sunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 8:7)
Quantum ad illos qui invidiae magis aut minus obnoxii sunt, primo iis qui eminente virtute praediti sunt minus invidentur cum promoventur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 9:2)
Debiti autem solutioni nemo invidet, sed largitioni supra meritum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 9:4)
Itaque regibus non invidetur, nisi a regibus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 9:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION