라틴어 문장 검색

Baldewinus vero fugam ejus intelligens, persecutus est spatio trium dierum:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 58:4)
Quapropter pars [0585D] exercitus Baldewini formidine concussa vitaeque diffisa, in silentio noctis fugam iniit, alii simulata infirmitate, minime se abhinc sequi posse asserebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 64:5)
- Ipse fugam simulans, reversus gloriosam adeptus est victoriam.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 67:3)
Altera autem die orta, Baldewinus sollicitus ac pervigil, intelligens Turcos jam matutinos adesse, in quamdam planitiem post tergum relictam totum fidelium reduxit exercitum, ac si fugam iniisset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 68:7)
Caetera multitudo, quae adhuc in faucibus subsequebatur, nec auxilio suis prodesse poterat prae angustia semitarum, nunc vitae diffisa, in fugam conversa est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 68:10)
Baldewinus igitur fugam universorum intelligens, orto sole cum praeda equorum, cum captivis Turcis et spoliis, castra movit ad Sidonem civitatem et Gibeloth:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 70:3)
sed tamen diem statutam praestolari disposuit quo cum rege colloquium Caiphas habiturus esset, ne, si ante diem proficisceretur, in opprobrium fugae sibi imputaretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 91:3)
Sarraceni vero per urbem Gallos diffusos intuentes, nec eis resistere valentes, ad aliud munimen urbis quod muro spatiosissimo ac robustissimo civitatem dividebat introrsum versus mare conglobati fugam inierunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 113:3)
Sed a rege [0603C] ejus fuga et contritione percepta, magno solamine relevata est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 133:5)
Tandem terrore mortis attoniti Longobardi, celeritate equorum in fugam conversi sunt, miseros pedites et itinere fessos deserentes:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 18:7)
Turci ad haec septingenti, visa comitis constantia, et reversae multitudinis audaci succursu, fugam velociter arripuerunt, in montanis se abscondentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 20:5)
Deinde singulae acies Christianorum usquequaque a dextris et sinistris positae, singulis gentilium aciebus obstabant, saepius eos in fugam remittentes, et saepius adversus eos bellum iterantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 30:9)
Sed Turci callidi et praelio docti, post aliquantulum fugae subito frena rejicientes ac sagittarum grandine remordentes, gravi vulnere tam homines quam equos perimebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 30:10)
Sed Albertus ductor eorum, post nimiam et longam reluctationem pondus belli suffere non valens, et praecipue equorum defectione, qui fame attenuati nihil poterant, cum signo belli quod dextra ferebat, fugam iniit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 32:2)
et sic tota illa Longobardorum adunatio cum ducibus et principibus suis in fugam usque in tentoria remissa est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 32:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION