라틴어 문장 검색

Exaltatum est itaque nomen regis in universis finibus Ascalonitarum et omnium gentilium, non parum timentium et admirantium quod rex cum decem sociis sexaginta Arabes tam felici congressu alios attriverit, alios captivos duxit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 62:21)
Ad haec Tankradus a presenti caede Turcorum gloriose descendens, sed sinistro nuntio consternatus, sine mora cum suis advolans, Turcos in Baldewini suorumque strage factos victores insequitur ut captivos excuteret;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 80:4)
Ad haec contenderunt complures ad quaerendum caballum fugitivum, contendit et Arnolfus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 104:3)
et sic Rames, quae est Rama, et Japhet in impetu assilientes, viros Christianorum incautos aggrediantur, alios interimentes, alios captivos abducentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 16:2)
Sarraceni autem et Arabes videntes viros formidine defecisse, fugamque arripuisse, non parce equos urgentes fugitivos insequuntur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 24:1)
Ascalonitae et Turci haec considerantes, quomodo magis praedae quam fugitivis hostibus intenderunt, usquequaque readunati praelium cum eis committentes, quinque de egregiis regis militibus peremerunt, inter quos Hugo de Cassel et Albertus, Apostolius cognomine, armis exstincti [0668D] sunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 66:2)
Quos Christiani insequentes, ducentos peremerunt, equos et spolia multa eum captivis multis Jerusalem abducentes in laetitia et victoria inopinata.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 56:7)
Ubi Dochinus cum octo millibus occurrens graviter cum eis praeliatus est, tribus millibus illorum occisis, et mille abductis captivis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 40:10)
Erant enim [0707C] inter hos Turcos fugitivos multi de progenie et sanguine Malduci, qui plurimum sibi saepe adversabantur, de ejus perfidia et nece iniqua, ut propinqui illorum, in terra Corrozan apud majores et minores querimoniam facientes, et de nece propinqui ultionem exsequentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 40:11)
Octo tantum captivi abducti sunt, reliqui armis inimicorum interiorunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 62:14)
quos impii carnifices insecuti, trecentos in ore gladii peremerunt, sexaginta captivos tenuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 66:3)
Quoties mihi pudorem incussit, si moriturum praeterii, si non visitavi graviter aegrum, si fastidivi inopem, si captivum non redemi, si senem sprevi!
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 8:10)
Ex his illa lex carnis est, quae legem Apostolicae mentis impugnans, captivam trahebat eam quadam lege peccati.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 5:6)
Sicut enim levites mundanis voluptatibus abdicatus, exsul est culpae, ita sanguinis reus, fugitivus est patriae.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 3:4)
Qui virginem omni remediorum solacio plene curatam, patri tutissime servans, cum a Mallio Prisco, imperatoris legato, munimentum quo claudebatur obsideri coepisset, defensoresque eius deditionem meditari sentiret, veritus ne parentis opprobrio puella nobilis captiva superesset et violata, interfecta illa mox gladium in viscera sua compegit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 7장 10:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION