라틴어 문장 검색

Tres tulerat Fortuna duces, quos obruit omnes armorum strue diversa feralis Enyo.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 120:1)
pariter turmaeque virique armaque congesta strue deplorata iacebant.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 123:6)
cui nunc unus ex tribus liberis superest, domumque pluribus adminiculis paulo ante fundatam desolatus fulcit ac sustinet.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 21 3:2)
Nam vehicula quae produci iusseramus, quamquam in planissimo campo, in contrarias partes agebantur, ac ne lapidibus quidem fulta in eodem vestigio quiescebant.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 8:3)
Lacessis hominem iam praefectum aerarii et brevi consulem, praeterea qua gratia quibus amicitiis fultum!
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 11:6)
Ferreus orantem nequiquam, ianitor, audis, Roboribus duris ianua fulta riget.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 623)
si tibi per tutum planumque negabitur ire, atque erit opposita ianua fulta sera,
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 10:4)
protinus argento versos imitantia muros barbara cum pictis oppida lata viris, fluminaque et montes et in altis proelia silvis, armaque cum telis in strue mixta sua, deque tropaeorum, quod sol incendent, auro aurea Romani tecta fuisse fori, totque tulisse duces captivis addita collis vincula, paene hostis quot satis esse fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 115)
firmus es, et quoniam non sunt ea, qualia velles, vela regis quassae qualiacumque ratis, quaeque ita concussa est, ut iam casura putetur, restat adhuc umeris fulta ruina tuis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 325)
"haec adolet flammis cum strue farra suis."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권157)
Vesta iacet placidamque capit secura quietem, sicut erat, positum caespite fulta caput, at ruber hortorum custos nymphasque deasque captat et errantes fertque refertque pedes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권204)
Et ne non fultum nuda tellure iaceret, Molle super silices inposuere caput.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 11:4)
te mea supposita veluti trabe fulta ruina est:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 62)
des licet in valido pectus mihi robore fultum, fama refert Anyti quale fuisse reo, fracta cadet tantae sapientia mole ruinae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 126)
quippe mea est umeris fulta ruina tuis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 133)

SEARCH

MENU NAVIGATION