라틴어 문장 검색

igitur in laudationibus, nisi si funebres erunt, gratiarum actione, exhortatione, similibus laeta et magnifica et sublimis est actio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 300:1)
funebres contiones, consolationes, plerumque reorum tristes summissae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 300:2)
Pacuvius, qui Syriam usu suam fecit, cum vino et illis funebribus epulis sibi parentaverat, sic in cubiculum ferebatur a cena, ut inter plausus exoletorum hoc ad symphoniam caneretur:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 12 8:2)
Hoc si persuaseris tibi et virtutem adamaveris, amare enim parum est, quicquid illa contigerit, id tibi, qualecumque aliis videbitur, faustum felixque erit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 5:1)
Cotidie mihi annum novum faciunt, quem ego faustum et felicem reddo bonis cogitationibus et animi magnitudine, qui numquam maior est, quam ubi aliena seposuit et fecit sibi pacem nihil timendo, fecit sibi divitias nihil concupiscendo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 3:4)
Itaque nemo dicit laudem funebrem, sed laudationem, cuius officium oratione constat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 15:2)
Nec te ad fortiora ducam praecepta, ut inhumano ferre humana iubeam modo, ut ipso funebri die oculos matris exsiccem.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 21:1)
Versae sunt in exsequias nuptiae mutatusque genialis lectus in funebrem, subiectae rogo felices faces.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, Adultera Venefica.29)
noctis aeternae chaos, aversa superis regna manesque impios dominumque regni tristis et dominam fide meliore raptam, voce non fausta precor, nunc, nunc adeste, sceleris ultrices deae, crinem solutis squalidae serpentibus, atram cruentis manibus amplexae facem, adeste, thalamis horridae quondam meis quales stetistis:
(세네카, 메데아 1:2)
saeva cui lacrimas dedit etiam noverca, cum rogis artus tuos dedit cremandos membraque et vultus deo similes volanti funebris flamma abstulit.
(세네카, 옥타비아 3:14)
errant per agros funebris famuli manus, per illa qua distinctus Hippolytus loca longum cruenta tramitem signat nota, maestaeque domini membra vestigant canes.
(세네카, 파이드라 15:46)
patuit ad caelum via, bina ut viderem funera et geminam necem, caelebs et orbus funebres una face ut concremarem prolis ac thalami rogos?
(세네카, 파이드라 17:9)
[haerebo ad ignes, funebrem escendam struem]
(세네카, Phoenissae 114:1)
Quoties magni alicuius uiri mors ab historicis narrata est, toties fere consummatio totius uitae et quasi funebris laudatio redditur.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 21:6)
omina fausta cano.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 48)

SEARCH

MENU NAVIGATION