라틴어 문장 검색

Qua poena Draco Atheniensis, in legibus quas populo Atheniensi scripsit, fures adfecerit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 1:1)
atque inibi adscriptum quod aput Aegyptios furta licita et permissa sunt, aput Lacedaemonios autem cum studio quoque adfectata et pro exercitio utili celebrata;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 1:4)
ac praeterea M. Catonis de poeniendis furtis digna memoria sententia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 1:5)
Is sua lege in fures, non, ut Draco antea, mortis, sed dupli poena vindicandum existimavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 6:2)
servos item furti manifesti prensos verberibus adfici et e saxo praecipitari, sed pueros inpuberes praetoris arbitratu verberari voluerunt noxiamque ab his factam sarciri.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 9:2)
Ea quoque furta quae per lancem liciumque concepta essent, proinde ac si manifesta forent, vindicaverunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 10:1)
Nam si qui super manifesto furto iure et ordine experiri velit, actio in quadruplum datur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 11:2)
Manifestum autem furtum est, ut ait Masurius, quod deprehenditur dum fit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 12:1)
Furti concepti, item oblati, tripli poena est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 13:1)
Sed quod sit oblatum, quod conceptum, et pleraque alia ad eam rem ex egregiis veterum moribus accepta neque inutilia cognitu neque iniucunda qui legere volet, inveniet Sabini librum cui titulus est De Furtis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 13:2)
In quo id quoque scriptum est, quod volgo inopinatum est, non hominum tantum neque rerum moventium, quae auferri occulte et subripi possunt, sed fundi quoque et aedium fieri furtum;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 14:1)
condemnatum quoque furti colonum, qui fundo quem conduxerat vendito, possessione eius dominum intervertisset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 14:2)
Atque id etiam, quod magis inopinabile est, Sabinus dicit, furem esse hominis iudicatum, qui cum fugitivus praeter oculos forte domini iret, obtentu togae, tamquam se amiciens, ne videretur a domino, obstitisset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 15:1)
Allis deinde furtis omnibus, quae nec manifesta appellantur, poenam imposuerunt dupli.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 16:1)
Id etiam memini legere me in libro Aristonis iureconsulti, hautquaquam indocti viri, aput veteres Aegyptios, quod genus hominum constat et in artibus reperiendis sollertes extitisse et in cognitione rerum indaganda sagaces, furta omnia fuisse licita et inpunita.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 17:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION