라틴어 문장 검색

passim neglecti prodiga lucri turba furens strictis odium mucronibus explet.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:240)
tantus in angusto strepitus furit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De hystrice16)
nec doleat damnis, quae devius intulit ardor, nec gemat exustas igne furente domos.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam23)
Penelope trahat arte procos fallatque furentes stamina nocturnae relegens Laërtia telae:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae13)
quemque utero inclusum Mariae mox numine viso virginei tumuere sinus, innuptaque mater arcano stupuit compleri viscera partu auctorem paritura suum:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, de Salvatore2)
adspectu contenta suo non utitur hasta (nam satis est vidisse semel) primumque furentem longius in faciem saxi Pallanta reformat.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia58)
ipsa haec amplissima sedes orantem stupuit, bis laudatura regentem.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:12)
tibi corniger Hammon et dudum taciti rupere silentia Delphi, te Persae cecinere magi, te sensit Etruscus augur et inspectis Babylonius horruit astris, Chaldaei stupuere senes Cumanaque rursus intonuit rupes, rabidae delubra Sibyllae.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:82)
cumque omnia secum duceret et requiem membris vesana negaret, invenit pulmonis opem madidumque furenti praebuit, ut tumidae ruerent in mollia fibrae.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:137)
dubitassent orgia Bacchi, cui furerent;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:362)
te pulcher Enipeus celsaque Dodone stupuit rursusque locutae in te Chaoniae moverunt carmina quercus.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:43)
sive quod obicibus discurrens ventus opertis offenso rimosa furit per saxa meatu, dum scrutatur iter, libertatemque reposcens putria multivagis populatur flatibus antra;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:82)
te Libyci stupuere sinus, te maxima Tethys horruit, imposito cum premerere polo:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 1:19)
stupuit fornace relicta Mulciber et trepidus deiecit fulmina Cyclops.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:89)
compesce furentem!
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:150)

SEARCH

MENU NAVIGATION