라틴어 문장 검색

Igitur specie quidem socios iuvandi, re autem sollicitante praeda, quamquam territaret novitas rei, tamen - tanta in virtute fiducia est - ille rudis, ille pastorius populus vereque terrester ostendit nihil interesse virtutis, equis an navibus, terra an mari dimicaretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM PRIMUM 6:1)
Ad hoc caelestes minae territabant, cum umore continuo Cumanus Apollo sudaret;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM SYRIACUM REGIS ANTIOCHI 3:1)
Frequens autem Massinissa finis territabat;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM TERTIUM 4:1)
Itaque ille ablegato equo similis furenti primam in aciem procurrit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 82:1)
Prima civilium motuum causa testamentum Caesaris fuit, cuius secundus heres Antonius, praelatum sibi Octavium furens, inexpiabile contra adoptionem acerrimi iuvenis susceperat bellum.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM MUTINENSE 1:1)
nam multis succensa locis ardent sola terrae, ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 14:4)
Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi, carbasus ut quondam magnis intenta theatris dat crepitum malos inter iactata trabesque, inter dum perscissa furit petulantibus auris et fragilis [sonitus] chartarum commeditatur;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 3:4)
omnibus est porro in speluncis ventus et aeër. ventus enim fit, ubi est agitando percitus aeër. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis excussit calidum flammis velocibus ignem, tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 22:3)
exultare etiam Samothracia ferrea vidi et ramenta simul ferri furere intus ahenis in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 34:2)
Cum in Herculem furentem prodisset et nonnullis incessum histrioni convenientem non servare videretur, deposita persona ridentes increpuit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 16:1)
Unius ob noxam et furias Aiacis Oilei, quam minuit, ut noxam diceret, quod levis culpae nomen est, et unius, quod facile possit ignosci, et furentis, ut nec culpa sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, V. 5:7)
Non sic, aggeribus ruptis cum spumeus amnis Exiit oppositasque erupit gurgite moles, Fertur in arva furens cumulo, camposque per omnes Cum stabulis armenta trahit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, V. 13:1)
Cingitur ipse furens certatim in praelia Turnus:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, X. 11:1)
— Magno veluti cum flamma sonore Virgea suggeritur costis undantis aeni, Exsultantque aestu latices, furit intus aquae vis, Fumidus atque alte spumis exuberat amnis.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 23:1)
πάντοθεν ἀμβολάδην, exultantes aestu latices et amnem fumidum exuberantem spumis atque intus furentem:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 25:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION