라틴어 문장 검색

Ipsa autem deiectio sine ulla noxa est, quae sine febre est, si celeriter desinit, si contacto uentre nullus motus eius sentitur, si extremam aluum spiritus sequitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 12:2)
Si uehementior noxa est, ac neque febricula neque tussis quiescit, tenuarique corpus apparet, ualidioribus auxiliis opus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 12:1)
hoc enim sine ulla noxa comprimi ulcera.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 9장 2:2)
si non sunt consecuta, noxam augent;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 22장 4:4)
Id gustu non insuaue est, et, quandocumque opus est, adsumptum, leniter sine ulla stomachi noxa uentrem tenet.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 26장 6:3)
Cum facultates medicamentorum proposuerim, genera, in quibus noxa corpori est, proponam.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 1:1)
et si stupente ea, quod per quaedam medicamenta circulatores faciunt, in os digitum quis indidit neque percussus est, nulla in ea saliua noxa est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 9:2)
deinde quia noxa non a cute sed ab interioribus partibus incipit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 20:3)
Nam siue ex oleo inferuerunt, siue piri surculus cum his inferuuit, omni noxa uacant.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 23:5)
Et ex his quidem colliguntur fistularum sedes, spatia, noxae:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 39:2)
Ergo et per se saepe excidit, et si in primo, quod est angustius, inhaeret, eodem tamen unco sine ulla noxa educitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 21:3)
eoque et audacius et tutius scalprum malleolo medicus subinde ferit, donec undique excisum os eadem lammina leuatur, tollique sine ulla noxa cerebri potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 3장 9:1)
Vbi superiore parte sublata relicta inferior est, non orae tantum sed os quoque totum leuandum est, ut sine noxa postea cutis increscat, quae aspero osse nascens protinus non sanitatem, sed nouos dolores mouet.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 3장 9:3)
si in angusto noxa est, duo;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 16:2)
nam et debilitas sequitur et tenuis cicatrix inducitur, quae necesse est facile noxae postea pateat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 25장 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION