라틴어 문장 검색

quippe ille deis auctoribus ultor patris erat caesi media inter pocula, sed nec Electrae iugulo se polluit aut Spartam sanguine coniugii, nullis aconita propinquis miscuit, in scaena numquam cantavit Orestes, Troica non scripsit, quid enim Verginius armis debuit ulcisci magis aut cum Vindice Galba, quod Nero tam saeva crudaque tyrannide fecit?
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII91)
"sumere ferrum, fuste aperire caput, candelam adponere valvis non dubitat, nec contemnas aut despicias quod his opibus numquam cara est annona veneni."
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX50)
Tam artis adflictisque rebus, ut de Italia sua dubitare debuisset, ausus tamen est in diversa respicere, cumque hostis in iugulo per Campaniam Apuliam-que volitaret mediaque de Italia Africam faceret, eodem tempore et hunc sustinebat et in Siciliam, Sardiniam, Hispaniam divisa per terrarum orbem arma mittebat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 31:3)
Ibi eum facta inruptione populus fustibus saxisque opertum in ipsa quoque morte laceravit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, SEDITIO APULEIANA 6:3)
nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur ire foras animam incolumem de corpore toto, nec prius ad iugulum et supera succedere fauces, verum deficere in certa regione locatam;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 15:7)
Pectore si fratris gladium, iuguloque parentis Condere me iubeas, plenaeque in viscera partu Coniugis, invita peragam tamen omnia dextra;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:55)
parvum sed fessa senectus Sanguinis effudit iugulo, flammisque pepercit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:45)
Sedere Patres censere parati, Si regnum, si templa sibi, iugulumque senatus, Exsiliumque petat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 2:19)
haud, inquit, iugulo se polluet isto Nostra, Metelle, manus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 2:38)
Ut torpore senex caruit, viresque cruentus Coepit habere dolor, Non perdam tempora, dixit, A saevis permissa deis, iugulumque senilem Confodiam.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:67)
Vincitur haud gratis, iugulo qui provocat hostem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:13)
stant undique nostris Intenti cives iugulis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:44)
Primus dux ipse carinae Vulteius, iugulo poscens iam fata retecto, Ecquis, ait, iuvenum est, cuius sit dextra cruore Digna meo, certaque fide per vulnera nostra Testetur se velle mori?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:77)
percussum est pectore ferrum, Et iugulis pressere manum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:90)
luitis iugulo sic arma, potentes?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:56)

SEARCH

MENU NAVIGATION