라틴어 문장 검색

cepit etiam Mamercum, Italicum ducem, hominem bellicosum et potentem, qui tyrannos adiutum in Siciliam venerat.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 4:2)
quarum studium etsi senior arripuerat, tamen tantum progressum fecit, ut non facile repeirri possit neque de Graecis neque de Italicis rebus, quod ei fuerit incognitum.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 3장 2:1)
primus continet res gestas regum populi Romani, secundus et tertius unde quaeque civitas orta sit Italica, ob quam rem omnes Origines videtur appellasse.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 3장 3:3)
qua fiducia ad legiones, quas a re publica acceperat, alias priuato sumptu addidit, unam etiam ex Transalpinis conscriptam, uocabulo quoque Gallico - Alauda enim appellabatur - , quam disciplina cultuque Romano institutam et ornatam postea uniuersam ciuitate donauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 24장 2:1)
primum et excellentissimum triumphum egit Gallicum, sequentem Alexandrinum, deinde Ponticum, huic proximum Africanum, nouissimum Hispaniensem, diuerso quemque apparatu et instrumento.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 37장 1:2)
Gallici triumphi die Velabrum praeteruehens paene curru excussus est axe diffracto ascenditque Capitolium ad lumina quadraginta elephantis dextra sinistraque lychnuchos gestantibus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 37장 2:1)
Gallico denique triumpho milites eius inter cetera carmina, qualia currum prosequentes ioculariter canunt, etiam illud uulgatissimum pronuntiauerunt:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 49장 4:1)
ne prouincialibus quidem matrimoniis abstinuisse uel hoc disticho apparet iactato aeque a militibus per Gallicum triumphum:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 51장 1:1)
reliquit et rerum suarum commentarios Gallici ciuilisque belli Pompeiani.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 56장 1:1)
alii Oppium putant, alii Hirtium, qui etiam Gallici belli nouissimum imperfectumque librum suppleuerit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 56장 1:3)
at idem obsessione castrorum in Germania nuntiata per stationes hostium Gallico habitu penetrauit ad suos.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 58장 1:2)
Seditionem per decem annos Gallicis bellis nullam omnino mouerunt, ciuilibus aliquas, sed ut celeriter ad officium redierint, nec tam indulgentia ducis quam auctoritate.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 69장 1:1)
collegio quaestorum pro stratura uiarum gladiatorium munus iniunxit detractaque Ostiensi et Gallica prouincia curam aerari Saturni reddidit, quam medio tempore praetores aut, uti nunc, praetura functi sustinuerant.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 24장 2:1)
mox consul imperatorem ab exercitibus Gallicis retrahere temptauit successorque ei per factionem nominatus principio ciuilis belli ad Corfinium captus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 2장 2:3)
parabat et ad Caspias portas expeditionem conscripta ex Italicis senum pedum tironibus noua legione, quam Magni Alexandri phalanga appellabat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 19장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION