라틴어 문장 검색

frigidus agricolam s. q. c. i. non generaliter frigidus, sed quando frigidus fuerit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2591)
indigetes indigetes proprie sunt dii ex hominibus facti, quasi in diis agentes, abusive omnes generaliter, quasi nullius rei egentes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4982)
proprios generatim 'generatim' est per singula genera, 'generaliter' autem est simul omnia:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 351)
non hic te carmine ficto atque p. a. et l. e. t. id est simpliciter universa descri- bam nec, ut in Aeneide, aliquibus figmentis aut ullis utar ambagi- bus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 453)
miseris mortalibus aevi prima fugit ista sententia non solum ad animalia pertinet, sed generaliter ad omnia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 661)
in vitulos modo generaliter et de equis et de bubus accipimus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1571)
nam aetatem plerumque generaliter dicimus pro anno et pro triginta et pro centum et pro quovis tempore.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1902)
cuius figmenti physi- cam volunt esse rationem, quia habet homo in se libidinem, stul- titiam, ferocitatem, dolum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3992)
"Omnia ista figmenta male sanae opinionis et inepta solacia a poetis fallacibus in dulcedinem carminis lusa a vobis nimirum credulis in deum vestrum turpiter reformata sunt."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 11장 3:10)
"His atque huiusmodi figmentis et mendaciis dulcioribus corrumpuntur ingenia puerorum et isdem fabulis inhaerentibus adusque summae aetatis robur adolescunt et in isdem opinionibus miseri consenescunt, cum sit veritas obvia, sed requirentibus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 24장 1:10)
Nulla extat figura Ovalis cujus area, rectis pro lubitu abscissa, possit per aequationes numero terminorum ac dimensionum finitas generaliter inveniri.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. VI. De inventione motuum in Orbibus datis. 9:1)
Quoniam duarum sectionum Conicarum quatuor esse possunt intersectiones, non potest aliqua earum generaliter inveniri nisi per aequationem quatuor dimensionum, qua omnes simul inveniantur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. VI. De inventione motuum in Orbibus datis. 10:11)
Eodem argumento, si intervallum poli & puncti, quo spiralis describitur, capiatur Ovalis perimetro abscissae proportionale, probari potest quod longitudo perimetri nequit per finitam aequationem generaliter exhiberi.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. VI. De inventione motuum in Orbibus datis. 11:1)
his calculis Problema generaliter confit Analytice.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. VI. De inventione motuum in Orbibus datis. 29:2)
Vocem attractionis hic generaliter usurpo pro corporum conatu quocunq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XI. De Motu Corporum Sphaericorum viribus centripetis se mutuo petentium. 90:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION