라틴어 문장 검색

sed leporem aut capream famulae Iovis et generosae in saltu venantur aves, hinc praeda cubili ponitur:
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV30)
Postremo quoniam incultis praestare videmus culta loca et manibus melioris reddere fetus, esse videlicet in terris primordia rerum quae nos fecundas vertentes vomere glebas terraique solum subigentes cimus ad ortus;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 9:2)
Ut primum lux alma data est, exire locosque Explorare novos, quas vento accesserit oras, Qui teneant, nam inculta videt, hominesne feraene, Quaerere constituit, sociisque exacta referre.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IV. 5:1)
Sic in corporibus incultis squamosisque alta congeries sordium squalor appellatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 19:2)
Suco papaveris admiscetis euphorbium, mandragoram aliasque herbas conclamati frigoris pipere temperatis, sed nec menstruosis carnibus abstinetis inserentes poculis testiculos castrorum et venenata corpora viperarum, quibus admiscetis quicquid nutrit India, quicquid devehitur herbarum quibus Creta generosa est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 26:1)
Attollensque apicem generoso vertice Flamen.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:44)
Excipit haec iuvenis generosi sanguinis Argus, Qua iam non medius descendit in ilia venter, Adiuvitque suo procumbens pondere ferrum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:57)
Autololes, Numidaeque vagi, semperque paratus Inculto Gaetulus equo:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:64)
Tunc in reges populosque merentes Sparsus honos, pelagique potens Phoebeia donis Exornata Rhodos, gelidique inculta iuventus Taygeti:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 1:30)
Impius ut Magnum nosset puer, illa verenda Regibus hirta coma, et generosa fronte decora Caesaries comprensa manu est, Pharioque veruto, Dum vivunt vultus, atque os in murmura pulsant Singultus animae, dum lumina nuda rigescunt, Suffixum caput est, quo numquam bella iubente Pax fuit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 7:28)
Vocibus his maior, quam si Romana sonarent Rostra ducis laudes, generosam venit ad umbram Mortis honos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 3:1)
Ventum erat ad templum, Libycis quod gentibus unum Inculti Garamantes habent.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 6:1)
Nec tener Argolica missus de gente minister, Sed stetit inculti rustica turba foci.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXVI4)
Mollis in aequorea quae crevit spina Ravenna, Non erit incultis gratior asparagis.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, XXI Asparagi1)
Caecuba Fundanis generosa cocuntur Amyclis, Vitis et in media nata palude viret.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, CXV Caecubum1)

SEARCH

MENU NAVIGATION