라틴어 문장 검색

pedibus iovis armiger uncis quia dicitur aquila in bello Gigantum Iovi arma ministrasse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 5611)
Iuppiter cum perosum haberet propter feritatem gigantum genus humanum, scilicet quod ex illorum sanguine editi erant mortales, diluvio inundavit terras omnesque homines necavit, exceptis Pyrrha et Deucalione, qui in monte Atho liberati sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 416)
nam idem est Liber pater - in cuius mysteriis vannus est, quia, ut diximus, animas purgat, unde et Liber ab eo, quod liberet, dictus est - , quem Orpheus a gigantibus dicit esse discerptum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1665)
unde etiam omnia sterilia quinta luna nata esse dicuntur, ut Orcus, furiae, gigantes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2772)
per Coeum autem et Typhoea et Iapetum omnes gigantes intellegimus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2784)
"Nec eorum sacra damnatis instituta serpentibus, crocodillis, beluis ceteris et avibus et piscibus, quorum aliquem deum si quis occiderit, etiam capite punitur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 28장 1:16)
"Addunt istis et illa ad retorquendam veritatem, in pecudes, aves, beluas hominum animas redire."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 34장 1:10)
beluarum hoc quidem extremum, illa autem superiora caduca et incerta, posita non tam in consiliis nostris quam in fortunae temeritate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 26:3)
an putas ullam esse terra marique beluam quae non sui generis belua maxime delectetur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 77:8)
quid censes, si ratio esset in beluis, non suo quasque generi plurimum tributuras fuisse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 77:13)
Omnem enim naturam necesse est, quae non solitaria sit neque simplex sed cum alio iuncta atque conexa, habere aliquem in se principatum, ut in homine mentem, in belua quiddam simile mentis unde oriantur rerum adpetitus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 29:2)
nec vero, ut fabulae ferunt, bellis proeliisque caruerunt, nec solum ut apud Homerum cum duo exercitus contrarios alii dei ex alia parte defenderent, sed etiam ut cum Titanis ut cum Gigantibus sua propria bella gesserunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 70:6)
singulas enim stellas numeras deos eosque aut beluarum nomine appellas, ut Capram ut Nepam ut Taurum ut Leonem, aut rerum inanimarum, ut Argo ut Aram ut Coronam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 40:8)
boves igitur et equos, ibis accipitres, aspidas crocodilos pisces, canes lupos faelis, multas praeterea beluas in deorum numerum reponemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 47:7)
sed inter hominem et beluam hoc maxime interest, quod haec tantum, quantum sensu movetur, ad id solum, quod adest quodque praesens est, se accommodat paulum admodum sentiens praeteritum aut futurum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 15:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION