라틴어 문장 검색

at vero zephyris cum l. v. a. subaudis 'advenerit'. dicit autem ver, quo flaverit Zephyrus, ut "et Zephyro putris se glaeba resolvit".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3221)
Sed nos cum dicimus natura constare administrarique mundum, non ita dicimus ut glaebam aut fragmentum lapidis aut aliquid eius modi nulla cohaerendi natura, sed ut arborem ut animal, in quibus nulla temeritas sed ordo apparet et artis quaedam similitudo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 82:2)
quibus cum terrae subigerentur fissione glebarum ab illo aureo genere, ut poetae loquuntur, vis nulla umquam adferebatur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 159:3)
tantis glaebis tenacissimum solum cum primum prosecatur assurgit, ut nono demum sulco perdometur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 10:2)
Devehimus tamen pro novo musto novos versiculos tibique iucundissime exigenti ut primum videbuntur defervisse mittemus.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 16 2:1)
Ipse cum maxime vindemias graciles quidem, uberiores tamen quam exspectaveram colligo, si colligere est non numquam decerpere uvam, torculum invisere, gustare de lacu mustum, obrepere urbanis, qui nunc rusticis praesunt meque notariis et lectoribus reliquerunt.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 20 2:1)
Vivet et Ascraeus, dum mustis uva tumebit, Dum cadet incurva falce resecta Ceres.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 156)
qui properant, nova musta bibant:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 101:1)
pro quibus amissis utinam contingere possit hic saltem profugo glaeba colenda mihi!
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 825)
nec dabit intonso iugulum caper hostia Baccho, musta sub adducto si pede nulla fluent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 914)
tertia nudandas acceperat area messes, inque cavos ierant tertia musta lacus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권363)
"qui petis auxilium, non grandia divide mecum praemia, de lacubus proxima musta tuis."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권604)
"Iuppiter, e Latio palmite musta feres!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권611)
Sic ubi deseruit madidos septemfluus agros Nilus et antiquo sua flumina reddidit alveo aetherioque recens exarsit sidere limus, plurima cultores versis animalia glaebis inveniunt, et in his quaedam modo coepta per ipsum nascendi spatium, quaedam inperfecta suisque trunca vident numeris;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 44:2)
Inde (fide maius) glaebae coepere moveri, primaque de sulcis acies apparuit hastae, tegmina mox capitum picto nutantia cono, mox umeri pectusque onerataque bracchia telis exsistunt, crescitque seges clipeata virorum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION