라틴어 문장 검색

inestque multus umor glutinosus;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 12:4)
In omni uero sacro igni neque lenibus et glutinosis [cibis], neque salsis et acribus utendum est, sed is, quae inter utrunque sunt, qualis est panis sine fermento, piscis, haedus, aues, exceptoque apro omnis fere uenatio.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 19:1)
Nam furunculus oui dimidii magnitudinem raro explet, nunquam excedit:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 27:2)
Quod ubi maturescit, habet foramina, per quae fertur umor glutinosus et purulentus;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 48:3)
siquidem ad singulorum pilorum radices foramina sunt, per quae fertur umor glutinosus, subpallidus, crassitudinem mellis aut uisci referens, interdum olei.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 49:2)
Ex duro exiguum quiddam et glutinosum exit, ex umido sumplus et mali odoris.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 3장 1:6)
qualia sunt oua sorbilia:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 7:3)
Protinus autem primo die croci P. #1108 I, et farinae candidae quantum tenuissimae P. #1108 II, excipere oportet oui albo, donec mellis crassitudinem habeat, idque in linteolum inlinere, et fronti adglutinare, ut conpressis uenis pituitae impetum cohibeat.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 8:2)
Si graue id et durum propter magnum oculorum dolorem uidetur, oui et album et uitellus in uas defundendum est, adiciendumque eo mulsi paulum, idque digito permiscendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 10:4)
Quo grauior uero quaeque inflammatio est, eo magis leniri medicamentum debet adiecto uel albo oui uel muliebri lacte.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 21:1)
aut hyoscyami folia cum oui uitello cocti aut farinam cum acaciae suco uel passo aut mulso;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 27:8)
Vsus collyrii uel ex ouo uel ex lacte est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 32:7)
Si non est secutus aliudue animal est, specillum lana inuolutum in resina quam glutinosissima maximeque terebenthina demittendum, idque in aurem coiciendum ibique uertendum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 24:3)
ouis duobus, quibus etiam solani sucus adicitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 17장 1:5)
Columbina quoque oua coquenda sunt, et, ubi induruerunt, purganda;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 19:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION