라틴어 문장 검색

etiamque angulares columnae crassiores faciendae sunt ex sua diametro quinquagesima parte, quod eae ab aere circumciduntur et graciliores videntur esse aspicientibus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 3장43)
Columnae corinthiae praeter capitula omnes symmetrias habent uti ionicae, sed capitulorum altitudines efficiunt eas pro rata excelsiores et graciliores, quod ionici capituli altitudo tertia pars est crassitudinis columnae, corinthii tota crassitudo scapi.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장1)
igitur quod duae partes e crassitudine corinthiarum adiciuntur, efficiunt excelsitate speciem earum graciliorem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장2)
posteri vero elegantia subtilitateque iudiciorum progressi et gracilioribus modulis delectati septem crassitudinis diametros in altitudinem columnae doricae, ionicae novem constituerunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장18)
Tertium vero, quod Corinthium dicitur, virginalis habet gracilitatis imitationem, quod virginis propter aetatis teneritatem gracilioribus membris figuratae effectus recipiunt ornatus venustiores.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장20)
sin autem videbuntur graciliores, cum exterioribus fuerint striae XXIIII, in his faciendae erunt XXVIII aut XXXII.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 4장8)
sin autem hoc ita videbitur, non est alienum in angustis locis et in concluso spatio graciliores columnarum symmetrias in opere constituere, cum habeamus adiutricem striarum temperaturam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 4장12)
eae habeant in fronte crassitudinem ex antepagmenti tribus partibus, imo quarta parte graciliore quam superiora.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 6장27)
Etenim taleae propius stirpem recisae quadrifidas plerumque, ac deinde secundae taleae eiusdem arboris bifidas ridicas sumministrant;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 33장 4:5)
Crassitudinem autem muri ita faciendam censeo, uti armati homines supra obviam venientes alius alium sine inpeditione praeterire possint, dum in crassitudine perpetuae taleae oleagineae ustilatae quam creberrime instruantur, uti utraeque muri frontes inter se, quemadmodum fibulis, his taleis conligatae aeternam habeant firmitatem;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 5장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION