라틴어 문장 검색

veluti (quatenus ad liberationem a pressura) aquae in natando, aeris in volando;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 444:4)
unde quis facile in errorem labatur, si existimet toto illo tempore sonum tanquam natare et haerere in aere;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 461:25)
Id quod ex potentissimis corporum pneumaticorum virtutibus (quae aliter tanquam pulveris minuti natarent in vacuo), et multis aliis demonstrationibus, nobis satis liquet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 470:7)
Nam flexuosi isti et obliqui motus serpentum sunt, qui super ventrem suum gradiuntur, non pedibus incedunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 3:4)
usque ad fores palatii gradiens; non enim erat licitum indutum sacco aulam regis intrare.
(불가타 성경, 에스테르기, 4장2)
Sicut fortes currunt, quasi viri bellatores ascendunt murum; unusquisque in viis suis graditur, et non declinant a semitis suis.
(불가타 성경, 요엘서, 2장7)
quia ecce formans montes et creans ventum et annuntians homini cogitationem eius, faciens auroram et tenebras et gradiens super excelsa terrae; Dominus, Deus exercituum, nomen eius.
(불가타 성경, 아모스서, 4장13)
Et dixit Amasias ad Amos: " Qui vides, gradere. Fuge in terram Iudae et comede ibi panem et prophetabis ibi;
(불가타 성경, 아모스서, 7장12)
Numquid maledicta est domus Iacob? Numquid abbreviatus est spiritus Domini, aut tales sunt actiones eius? Nonne verba eius bona sunt cum eo, qui recte graditur?
(불가타 성경, 미카서, 2장7)
Hoc scilicet quod ea quae paulo ante proposui, sol oriens et gradiens homo, quae dum fiunt non fieri non possunt, eorum tamen unum prius quoque quam fieret necesse erat exsistere, alterum uero minime.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 4:10)
Atque eae quoque, quae in aqua degunt, leviorem cibum praestant, quam quae natandi scientiam non habent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장27)
si qua caro adsumitur, pinguis, eadem vel iurulenta vel elixa, aves quae natant, mel crudum, lac, lactentia omnia, mulsum, vinum dulce vel salsum, aqua tenera;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 29장3)
Si aestas est, in mari natare commodum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장91)
his perfundi frigida atque in eadem natare, canalibus eiusdem subicere et stomachum ipsum et magis etiam a scapulis id, quod contra stomachum est, consistere in frigidis medicatisque fontibus, quales Cutiliarum Sumbruinarumque sunt, salutare est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장44)
Et si natandi scientiam non habet, modo mersum bibere pati, modo attollere:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장23)

SEARCH

MENU NAVIGATION