라틴어 문장 검색

Omnes nos, inquit Evangelus, inpudentes grammatice pronuntias, si tacere talia vis videri tuitionem pudoris:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 12:2)
In eundem Galbam Orbilius grammaticus acerbius inrisit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VI. 4:1)
Huius sacrificii mentionem in Bucolicis habet ubi de apotheosi Daphnidis loquitur:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 7:3)
et in Bucolicis:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 21:8)
Versus est Parthenii, quo grammatico in Graecis Virgilius usus est:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 18:1)
Denique omnia carmina sua Graece maluit inscribere, Bucolica Georgica Aeneis, cuius nominis figuratio a regula Latinitatis aliena est.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 20:1)
Nihil in his versibus grammaticorum cohors discipulis suis amplius tradit nisi illud, opera Cereris effectum ut homines ab antiquo victu desisterent et frumento pro glandibus uterentur, Liberum vero vitis repertorem praestitisse humano potui vinum cui aqua admisceretur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 3:1)
Didymus enim, grammaticorum omnium facile eruditissimus, posita causa quam superius Ephorus dixit alteram quoque adiecit his verbis:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 9:4)
Licet abunde ista sufficiant ad probationem moris antiqui quo ita loquendi usus fuit ut Achelous commune omnis aquae nomen haberetur, tamen his quoque etiam Euripidis nobilissimi tragoediarum scriptoris addetur auctoritas, quam idem Didymus grammaticus in his libris quos Τραγῳδουμένης λέζεως scripsit posuit his verbis:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 11:1)
Nam Nicander huius est auctor historiae, poeta quem Didymus, grammaticorum omnium quique sint quique fuerint instructissimus, fabulosum vocat.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXII. 10:2)
In talibus locis grammatici excusantes inperitiam suam inventiones has ingenio magis quam doctrinae Maronis adsignant, nec dicunt eum ab aliis mutuatum, ne nominare cogantur auctores.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXII. 12:1)
Illud audaciae maximae videri possit quod ait in Bucolicis:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, V. 4:1)
Bidentes hostiae quid essent, inquit Avienus, interrogavi quendam de grammaticorum cohorte:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IX. 1:1)
Quaere, inquit, ea potius quae a grammatico quaerenda sunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IX. 3:2)
Declamas belle, causas agis, Attice, belle, Historias bellas, carmina bella facis, Componis belle mimos, epigrammata belle, Bellus grammaticus, bellus es astrologus, Et belle cantas et saltas, Attice, belle, Bellus es arte lyrae, bellus es arte pilae.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, VII1)

SEARCH

MENU NAVIGATION