라틴어 문장 검색

In posteriore referenda est lux omnis tam caudae quàm capillitii ad Nucleum capitis.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 16:7)
Et inde colligere videor quod cauda nihil aliud sit quam vapor longe tenuissimus, quem caput seu Nucleus Cometae per calorem suum emittit.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 45:5)
& coma seu Atmosphaera Cometae, ascendendo ab illius centro, quasi decuplo altior sit quàm superficies nuclei, deinde cauda adhuc altius ascendat, debebit cauda esse quàm rarissima.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 48:9)
Minimae autem apparent ubi capita jam modo ad Solem calefacta in caudas maximas & fulgentissimas abiere, & nuclei fumo forsan crassiore & nigriore in Atmosphaerarum partibus infimis circundantur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 52:4)
mercibus hic Italis mutat sub sole recenti rugosum piper et pallentis grana cumini, hic satur inriguo mavult turgescere somno, hic campo indulget, hunc alea decoquit, ille in venerem putris;
(페르시우스, 풍자, satire 518)
Fuerunt et tomacula super craticulam argenteam ferventia posita, et infra craticulam Syriaca pruna cum granis Punici mali.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 31:12)
Servio ego imperio granaque sordidissimis putaminibus vestita curiosa manu segrego.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 135:6)
Ego granum in hiemem cum studiose congero, Te circa murum pasci video stercore.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Formica et musca.16)
dixit, et e myrto (myrto nam vincta capillos constiterat) folium granaque pauca dedit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 11:4)
tempora nam miserae complectar ut omnia vitae, a meritis eius pars mihi nulla vacat, quae numero tot sunt, quot in horto fertilis arvi Punica sub lento cortice grana rubent, Africa quot segetes, quot Tmolia terra racemos, quot Sicyon bacas, quot parit Hybla favos, confiteor:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 152)
"vos quoque, formicae, subiectis parcite granis:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권382)
et vos orate, coloni, perpetuam pacem pacificumque ducem, farra deae micaeque licet salientis honorem detis et in veteres turea grana focos, et, si tura aberunt, unctas accendite taedas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권280)
"solvit ieiunia granis, Punica quae lento cortice poma tegunt."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권424)
Non ita fata sinunt, quoniam ieiunia virgo solverat et, cultis dum simplex errat in hortis, Poeniceum curva decerpserat arbore pomum sumptaque pallenti septem de cortice grana presserat ore suo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 51:3)
Nec plena longior hora facta mora est, cum flos de sanguine concolor ortus, qualem, quae lento celant sub cortice granum, punica ferre solent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 68:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION