라틴어 문장 검색

Si bene qui cenat bene vivit, lucet, eamus quo ducit gula;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 633)
'porrectum magno magnum spectare catino vellem' ait Harpyiis gula digna rapacibus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate27)
qui praedia vendit, nil servile gulae parens habet?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Horatii servus libertate usus Saturnalitia festive illum et acriter obiurgat. 2:18)
si tamen aut valetudinis vi aut intemperantia aegri aliove quo casu summa non contingit, dum ipse omnia secundum rationem fecerit, medicinae fine non excidet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 293:2)
In eum locum postquam demissus est Lentulus, vindices rerum capitalium, quibus praeceptum erat, laqueo gulam fregere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 55장7)
Id ibique et in omni Africa, quae procul a mari incultius agebat, eo facilius tolerabatur, quia Numidae plerumque lacte et ferina carne uescebantur et neque salem neque alia irritamenta gulae quaerebant:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 89장9)
Nec desperaveris etiam diutinos aegros posse sanari, si contra intemperantiam steteris, si multa invitos et facere coegeris et pati.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 25 2:5)
Scrutabitur scholas nostras et obiciet philosophis congiaria, amicas, gulam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 29 5:4)
Ibi lignum id, quod ad emundanda obscena adhaerente spongia positum est, totum in gulam farsit et interclusis faucibus spiritum elisit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 20:3)
Hoc multarum tibi urbium ostendet eventus, quarum in ipso flore luxuriosa imperia ceciderunt et quicquid virtute partum erat, intemperantia corruit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 19:3)
intemperantia Iubendi et ille Herculaneus ac fatalis scyphus condidit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 23:2)
Plus scire velle quam sit satis, intemperantiae genus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 36:4)
Ad vos deinde transeo, quorum profunda et insatiabilis gula hinc maria scrutatur, hinc terras, alia hamis, alia laqueis, alia retium variis generibus cum magno labore persequitur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 22:1)
" Ego vero philosophiam iudico non magis excogitasse has machinationes tectorum supra tecta surgentium et urbium urbes prementium quam vivaria piscium in hoc clausa, ut tempestatum periculum non adiret gula et quamvis acerrime pelago saeviente haberet luxuria portus suos, in quibus distinctos piscium greges saginaret.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 7:4)
Vide, quantum rerum per unam gulam transiturarum permisceat luxuria, terrarum marisque vastatrix.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 19:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION