라틴어 문장 검색

Iam quae seminibus iactis se sustulit arbos tarda venit seris factura nepotibus umbram, pomaque degenerant sucos oblita priores et turpis avibus praedam fert uva racemos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 4:6)
Non ego te, Dis et mensis accepta secundis, transierim, Rhodia, et tumidis, Bumaste, racemis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 6:7)
aqua eluctabitur omnis scilicet, et grandes ibunt per vimina guttae;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 10:9)
elucent aliae et fulgore coruscant ardentes auro et paribus lita corpora guttis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 5:8)
Proderit et tunsum gallae admiscere saporem Arentesque rosas aut igni pinguia multo defruta vel psithia passos de vite racemos Cecropiumque thymum et grave olentia centaurea.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 12:6)
iam tibi lividos distinguet autumnus racemos purpureo varius colore.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 54)
Cicero pro Cluentio Publium Popilium et tiberium Guttam dicit non iudicii corrupti sed ambitus esse damnatos.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 202:1)
gutta quoque ex oculis non nisi iussa cadet.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 151)
prima mihi uariat liuentibus uua racemis, et coma lactenti spicea fruge tumet;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 28)
Astyages Cyro pellendus forte nepoti inguinis expavit diffusum vite racemum;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 52)
fert Indus ebur, Chaldaeus amomum, Assyrius gemmas, Ser vellera, tura Sabaeus, Atthis mel, Phoenix palmas, Lacedaemon olivum, Arcas equos, Epirus equas, pecuaria Gallus, arma Chalybs, frumenta Libys, Campanus Iacchum, aurum Lydus, Arabs guttam, Panchaia myrrham, Pontus castorea, blattam Tyrus, aera Corinthus;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 19)
instabant alii manu atque voce, passim et deciduis in arva guttis rectorum alipedumque sudor ibat.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium85)
quis pomaria prisca regis Indi hic nunc comparet aureasque vites electro viridante pampinatas, cum Porus posuit crepante gaza fulvo ex palmite vineam metalli gemmarum fluitantibus racemis?
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Propempticon ad libellum22)
nam peragratis forte dioecesibus cum domum veni, si quod schedium temere iacens chartulis putribus ac veternosis continebatur, raptim coactimque translator festinus exscripsi, tempore hiberno nil retardatus, quin actutum iussa complerem, licet antiquarium moraretur insiccabilis gelu pagina et calamo durior gutta, quam iudicasses imprimentibus digitis non fluere sed frangi.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 2:1)
qualiter aequaevo sociatam palmite vitem ulmus amat miscetque nemus ditemque precatur autumnum et caris gaudet redimita racemis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam25)

SEARCH

MENU NAVIGATION