라틴어 문장 검색

et quia venae quamquam interruptae parum sanguinis effundebant, hactenus manu servi usus ut immotum pugionem extolleret, adpressit dextram eius iuguloque occurrit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 15장6)
frumenti modum dominus aut pecoris aut vestis ut colono iniungit, et servus hactenus paret;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 25장 1:3)
Hactenus in occidentem Germaniam novimus;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 35장 1:1)
dispecta est et Thule, quia hactenus iussum, et hiems adpetebat.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 10장 6:1)
Notabile iurgium fuit quo Licinius Caecina Marcellum Eprium ut ambigua disserentem invasit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 53장1)
namque Mu- cianus tam celeri victoria anxius et, ni praesens urbe potiretur, expertem se belli gloriaeque ratus, ad Primum et Varum media scriptitabat, instandum coeptis aut rursus cunctandi utilitates disserens atque ita compositus ut ex eventu rerum adversa abnueret vel prospera agnosceret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 52장5)
coeptabatque permixtus manipulis, bona pacis ac belli discrimina disserens, armatos monere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 81장2)
Haec hactenus Attico vivo edita a nobis sunt.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 19장 1:1)
Hactenus quasi de principe, reliqua ut de monstro narranda sunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 22장 1:1)
cuidam barbaro Graece ac Latine disserenti:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 42장 1:2)
eius modi domum cum absolutam dedicaret, hactenus comprobauit, ut se diceret quasi hominem tandem habitare coepisse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 31장 2:5)
Matrem facta dictaque sua exquirentem acerbius et corrigentem hactenus primo grauabatur, ut inuidia identidem oneraret quasi cessurus imperio Rhodumque abiturus, mox et honore omni et potestate priuauit abductaque militum et Germanorum statione contubernio quoque ac Palatio expulit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 34장 1:1)
cenae quoque tempore interpellatus tumultuosioribus litteris hactenus excanduit, ut malum iis qui descissent minaretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 40장 4:3)
ac ne tunc quidem aut senatu aut populo coram appellato quosdam e primoribus uiris domum euocauit transactaque raptim consultatione reliquam diei partem per organa hydraulica noui et ignoti generis circumduxit, ostendensque singula, de ratione ac difficultate cuiusque disserens, iam se etiam prolaturum omnia in theatrum affirmauit, si per Vindicem liceat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 41장 2:3)
Licinium Mucianum notae impudicitiae, sed meritorum fiducia minus sui reuerentem, numquam nisi clam et hactenus retaxare sustinuit, ut apud communem aliquem amicum querens adderet clausulam:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 13장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION