라틴어 문장 검색

perpetuo stat planta solo, sed fascia primos sistitur ad digitos, retinacula bina cothurnis mittit in adversum vincto de fomite pollex, quae stringant crepidas et concurrentibus ansis vinclorum pandas texant per crura catenas.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 175)
nec scyphus hic dabitur rutilo cui forte metallo crustatum stringat tortilis ansa latus.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, AD V. C. Ommatium4)
Quattuor haec primum pisces nox insuit hamis;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, De piscibus nocte captis1)
ilicet, ut ad epistulae vestrae tenorem iam revertamur, post verba, quae primum salve ferebant, hoc poposcisti, ut epigramma transmitterem duodecim versibus terminatum, quod posset aptari conchae capaci, quae per 3 ansarum latus utrumque in extimum gyri a rota fundi senis cavatur striaturis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Evodio suo salutem 4:2)
ac sic, utrolibet genere vivatur, semper hic tamen bonarum partium mores pungentibus linguis maledicorum veluti bicipitibus hamis inuncabuntur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 11:5)
Frustra iam vestes, frustra mutantur amictus, Ansaque conpressos conligat arta pedes.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 87)
haec laqueo uolucres, haec captat harundine pisces, cum tenues hamos abdidit ante cibus:
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 616)
ipse Hamis vacua ab hostibus castra nec quicquam praeter recentis vestigia caedis strataque passim corpora sociorum invenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 494:1)
Meus hic est, hamum vorat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 3, scene 189)
non ego illi extemplo hamum ostendam, sensim mittam lineam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 5, scene 123)
Tace sis, non tu illum vides quaerere ansam, infectum ut faciat?
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 4, scene 4315)
hisce hami atque haec harundines sunt nobis quaestu et cultu.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 14)
ubi demisi rete atque hamum, quidquid haesit extraho.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 4, scene 399)
meum quod rete atque hami nancti sunt, meum potissimumst.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 4, scene 3100)
itidem si amator id quod oratur dedit atque est benignus potius quam frugi bonae [adduntur noctes, interim ille hamum vorat], si semel amoris poculum accepit meri eaque intra pectus se penetravit potio, extemplo et ipsus periit et res et fides.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 1, scene 19)

SEARCH

MENU NAVIGATION