라틴어 문장 검색

Primum igitur paterisne me pauculis rogationibus statum tuae mentis attingere atque, ut qui modus sit tuae curationis intellegam?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XII 1:1)
nam me horum iam secundo commemoras, primum quod memoriam corporea contagione, dehinc cum maeroris mole pressus amisi.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 1:3)
Hic foedatam probris conscientiam spectans et se cum fortuna sua comparans forsitan pertimescit ne cuius ei iucundus usus est sit tristis amissio;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 7:14)
Primo hic diligenter considerandum est quod nulla quaestio [potest esse quae] disputabilis est per rationes, quam philosophus non debeat disputare et determinare, quomodo se habeat veritas in illa, quantum per rationem humanam comprehendi potest.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 6 41:1)
Et ideo, sicut omnia entia quae sunt citra primum principium, sunt ex ipso, sic et per ipsum in esse conservantur, et si primum principium virtutem suam entibus auferret, entia penitus non essent.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 69:4)
Hic venientem Uticam navibus Tuberonem portu atque oppido prohibet neque adfectum valetudine filium exponere in terra patitur, sed sublatis ancoris excedere eo loco cogit.
(카이사르, 내란기, 1권 31:4)
Primum agunt gratias omnibus, quod sibi perterritis pridie pepercissent:
(카이사르, 내란기, 1권 74:2)
Duae primum trabes in solo aeque longae distantes inter se pedes IIII collocantur, inque eis columellae pedum in altitudinem V defiguntur.
(카이사르, 내란기, 2권 10:3)
Hoc vero magis properare Varro, ut cum legionibus quam primum Gades contenderet, ne itinere aut traiectu intercluderetur:
(카이사르, 내란기, 2권 20:1)
Et cum paucis collocuti clientibus suis, quibus tantum facinus committere audebant, primum conati sunt praefectum equitum C.
(카이사르, 내란기, 3권 60:5)
primum, quod legionem neque eam plenissimam detractis cohortibus duabus et compluribus singillatim, qui commeatus petendi causa missi erant, absentibus propter paucitatem despiciebant;
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 2장3)
D. Brutum adulescentem classi Gallicisque navibus, quas ex Pictonibus et Santonis reliquisque pacatis regionibus convenire iusserat, praeficit et, cum primum possit, in Venetos proficisci iubet. Ipse eo pedestribus copiis contendit.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 11장5)
Fit hic pugna dura nimis, sed in parvo tempore:
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM139)
Quod ad Erasistratum pertinet, primum ipsa evidentia eius opinioni repugnat quia raro nisi post horum aliquid morbus venit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium172)
credo quia, si quod parum cesserit, opportuniores hic eae partes iniuriae sunt, quae iam male habent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장56)

SEARCH

MENU NAVIGATION