라틴어 문장 검색

his inritati adhortationibus simulque taedio ferociae hostium cotidie instantium lacessentiumque acriter proelium ineunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 193:1)
his adhortationibus exsecratio dira adiecta, si quem a proposito spes mollitiave animi flexisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 338:1)
post reditum ex Africa C. Laeli et Scipione stimulato Masinissae adhortationibus et militibus, praedam ex hostium terra cernentibus tota classe efferri, accensis ad traiciendum quam primum, intervenit maiori minor cogitatio Locros urbem recipiendi, quae sub defectionem Italiae desciverat et ipsa ad Poenos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 83:1)
varia adhortatio erat in exercitu inter tot homines, quibus non lingua, non mos, non lex, non arma, non vestitus habitusque, non causa militandi eadem esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 443:1)
in litteris autem, quae missae in contionem recitataeque sunt, commemoratio erat beneficiorum primum in civitatem suorum, deinde rerum quas adversus Philippum gessisset, ad postremum adhortatio capessendi belli, dum se, dum Rhodios, tum quidem dum etiam Romanos haberent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 159:1)
haec adhortatio praetoris non modo quemquam unum elicuit ad suadendum, sed ne fremitum quidem aut murmur contionis tantae ex tot populis congregatae movit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 245:1)
festo die benigna invitatio et hilaritas iuvenalis utrosque in vinum traxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 68:1)
huius rei ignarus Demetrius quin comisatum inquit ad fratrem imus et iram eius, si qua ex certamine residet, simplicitate et hilaritate nostra lenimus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 71:1)
summa militum alacritate adhortatio audita est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 32:1)
reliquum orationis adhortatio fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 133:1)
his incitati quadraginta navium classem instructam ornatamque legatis Romanis advenientibus, ut non expectatam adhortationem esse appareret, ostenderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 479:1)
huius generis adhortatione accensis militum animis consultare de summa gerendi belli coepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 15:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION