라틴어 문장 검색

adulescentulus vero sic initio accusationis exanimatus sum, ut hoc summum beneficium Q. Maximo debuerim, quod continuo consilium dimiserit, simul ac me fractum ac debilitatum metu viderit.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 121:3)
Atque hoc contra omnia ostenta valeat, numquam, quod fieri non potuerit, esse factum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 71:5)
haec igitur cum sit tum serenitas, tum perturbatio caeli, estne sanorum hominum hoc ad nascentium ortus pertinere non dicere, quod non certe pertinet, illud nescio quid tenue, quod sentiri nullo modo, intellegi autem vix potest, quae a luna ceterisque sideribus caeli temperatio fiat, dicere ad puerorum ortus pertinere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 139:4)
'nunc hoc velim cures, si tibi videtur, quod dixisti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 5장 2:3)
Non mihi quidem soli, sed, id quod admirari saepe soleo, maioribus quoque nostris hoc ita visum intellego multis saeculis ante Socratem, a quo haec omnis, quae est de vita et de moribus, philosophia manavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 8:6)
" Quod ego tibi videor interim suadere, in hoc me recondidi et fores clusi, ut prodesse pluribus possem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 8 1:2)
XIV, 26), tanto ampliorem gratiam ab ipso in hoc speramus, quantum id amplius ad ipsum pertinet quod disserere cupimus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 49:2)
itaque Epicurus semper hoc utitur, ut probet voluptatem natura expeti, quod ea voluptas, quae in motu sit, et parvos ad se alliciat et bestias, non illa stabilis, in qua tantum inest nihil dolere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 42:4)
Si potest abdicari etiam propter id quod lege permittente fecit, an abdicari etiam propter hoc possit, quod praemium accepit.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Vir fortis quod uolet praemium optet; si plures erunt, iudicio contendant. Pater et filius fortiter fecerunt. petiit pater a filio sibi cederet; ille non uult. iudicio contendit; uicit patrem. praemio statuas patri petiuit. abdicatur. 7:14)
Pascha, inquit, hoc, quod agere soleo, a maioribus meis accepi, qui me huc episcopum miserunt, quod omnes patres nostri, uiri Deo dilecti, eodem modo celebrasse noscuntur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXV. 2:13)
Neque vero hoc dico, quo post peccatum tollam paenitentiam, ut, quod male coepit, male perseveret, sed quod desperem in istius modi copula divulsionem.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 3:7)
Dato enim hoc falso quod motus primus et mundus sit aeternus, numquid propter hoc erunt principia geometriae falsa, ut "a puncto ad punctum rectam lineam ducere", vel etiam "punctus est, cuius pars non est", et caetera talia, vel etiam suae conclusiones?
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 8 56:3)
Hoc equidem mecum multum ac frequenter agitavi, quid sit quod solem modo Apollinem modo Liberum modo sub aliarum appellationum varietate veneremur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 1:2)
verum hoc ingrediar ad ea, quae vultis, audacius, quod idem mihi spero usu esse venturum in hac disputatione, quod in dicendo solet, ut nulla exspectetur ornata oratio:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 208:1)
hoc si tu, inimicus eius, factum negabis, quod ipse, cui maxime haec res obstat, negare non audet, videto ne nimium familiariter inimicitias exercere videare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 4장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION