라틴어 문장 검색

quaesitum etiam, potentissima argumenta primone ponenda sint loco, ut occupent animos, an summo, ut inde dimittant, an partita primo summoque, quod Homerica dispositione in medio sint infirma, ut ab aliis crescant?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 279:1)
ubi adsumendum prooemium, ubi omittendum, ubi utendum expositione continua, ubi partita, ubi ab initiis incipiendum, ubi more Homerico e mediis vel ultimis, ubi omnino non exponendum, quando a nostris, quando ab adversariorum propositionibus incipiamus, quando a firmissimis probationibus, quando a levioribus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 275:1)
philosophorum, ex quibus plurimum se traxisse eloquentiae M. Tullius confitetur, quis dubitet Platonem esse praecipuum sive acumine disserendi sive eloquendi facultate divina quadam et Homerica?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 82:1)
Est adhuc genus tertium eorum, qui sapientiae adludunt, quam non quidem contigerunt, in conspectu tamen et, ut ita dicam, sub ictu habent;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 72 10:1)
Itaque et ipse Homerico versu Caesarem se esse significant ait:
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 4:19)
̓Ιλιόθεν με φέρων ἄνεμοσ Κικόνεσσι πέλασσεν. Erat autem sequens versus verior, aeque Homericus:
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 4:20)
Dis quoque, inquam, Homericus ille sacerdos adlegat officia et aras religiose cultas.
(세네카, 행복론, Liber V 147:2)
eloquentur aliquid, quod tu magni animi putes, sicut C. Caesar, qui iratus caelo, quod obstreperetur pantomimis, quos imitabatur studiosius quam spectabat, quodque comessatio sua fulminibus terreretur - prorsus parum certis - ad pugnam vocavit Iovem et quidem sine missione, Homericum illum exclamans versum :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 131:1)
Qualis ille Homericus Achilles est, modo pronus, modo supinus, in varios habitus se ipse componens, quod proprium aegri est, nihil diu pati et mutationibus ut remediis uti.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 31:2)
per regna iuro quaeque nunc hospes gero et quae reliqui perque penetrales deos, per te, pater Neptune, qui fluctu brevi utrimque nostro geminus alludis solo;
(세네카, 오이디푸스 3:37)
alludit patulis arbor hiatibus.
(세네카, Thyestes 161:1)
potuisset ista semper efficacius humo atque gente cretus in Ligustide Proculus melodis insonare pulsibus limans faceta quaeque sic poemata, Venetam lacessat ut favore Mantuam Homericaeque par et ipse gloriae, rotas Maronis arte sectans compari.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Gelasio suo salutem. 1:17)
aut illi per amoena silentia Lethes forsan Avernales adludunt undique mixtae Naides, obliquoque notat Proserpina vultu.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, consolatio ad Flavium Ursum de amissione pueri delicati53)
Sidonis hic blandi per candida terga iuvenci, iam secura maris, teneris iam cornua palmis non tenet, extremis adludunt aequora plantis;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권153)
At ille adludens ad nomen ait:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 5:31)

SEARCH

MENU NAVIGATION