라틴어 문장 검색

in qua omnium rerum, quas ad communem hominum usum natura genuit, est servanda communitas, ut, quae discripta sunt legibus et iure civili, haec ita teneantur, ut sit constitutum legibus ipsis, cetera sic observentur, ut in Graecorum proverbio est, amicorum esse communia omnia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 68:2)
Magna etiam illa communitas est, quae conficitur ex beneficiis ultro et citro datis acceptis, quae et mutua et grata dum sunt, inter quos ea sunt, firma devinciuntur societate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 74:4)
Intelligendum autem est, cum proposita sint genera quattuor, e quibus honestas officiumque manaret, splendidissimum videri, quod animo magno elatoque humanasque res despiciente factum sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 80:1)
nec vero criminibus falsis in odium aut invidiam quemquam vocabit omninoque ita iustitiae honestatique adhaerescet, ut, dum ea conservet, quamvis graviter offendat mortemque oppetat potius quam deserat illa, quae dixi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 112:3)
Sequitur, ut de una reliqua parte honestatis dicendum sit, in qua verecundia et quasi quidam ornatus vitae, temperantia et modestia omnisque sedatio perturbationum animi et rerum modus cernitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 121:1)
Quicquid est enim, quod deceat, id tum apparet, cum antegressa est honestas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 122:3)
Itaque non solum in hac parte honestatis, de qua hoc loco disserendum est, sed etiam in tribus superioribus quid deceat apparet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 122:4)
Quare pertinet quidem ad omnem honestatem hoc, quod dico, decorum, et ita pertinet, ut non recondita quadam ratione cernatur, sed sit in promptu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 123:1)
Quocirca poëtae in magna varietate personarum, etiam vitiosis quid conveniat et quid deceat, videbunt, nobis autem cum a natura constantiae, moderationis, temperantiae, verecundiae partes datae sint, cumque eadem natura doceat non neglegere, quem ad modum nos adversus homines geramus, efficitur, ut et illud, quod ad omnem honestatem pertinet, decorum quam late fusum sit, appareat et hoc, quod spectatur in uno quoque genere virtutis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 127:1)
Ut enim pueris non omnem ludendi licentiam damus, sed eam, quae ab honestatis actionibus non sit aliena, sic in ipso ioco aliquod probi ingenii lumen eluceat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 133:5)
Sed ab iis partibus, quae sunt honestatis, quem ad modum officia ducerentur, satis expositum videtur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 196:1)
Placet igitur aptiora esse naturae ea officia, quae ex communitate, quam ea, quae ex cognitione ducantur, idque hoc argumento confirmari potest, quod, si contigerit ea vita sapienti, ut omnium rerum affluentibus copiis [quamvis] omnia, quae cognitione digna sint, summo otio secum ipse consideret et contempletur, tamen, si solitudo tanta sit, ut hominem videre non possit, excedat e vita.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 197:1)
illa autem sapientia, quam principem dixi, rerum est divinarum et humanarum scientia, in qua continetur deorum et hominum communitas et societas inter ipsos;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 197:3)
ea si maxima est, ut est certe, necesse est, quod a communitate ducatur officium, id esse maximum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 197:4)
ob eamque etiam causam eloqui copiose, modo prudenter, melius est quam vel acutissime sine eloquentia cogitare, quod cogitatio in se ipsa vertitur, eloquentia complectitur eos, quibuscum communitate iuncti sumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 201:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION