라틴어 문장 검색

Talis ergo amator, si solitos requirat amplexus et prioribus exigat gaudiis honorari, a prioris aula penitus excludatur amantis et longe quasi abiiciatur incognitus, quia nulla super hoc sibi possunt opitulari servitia, nisi mulier sibi velit exsistere gratiosa.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 1:4)
"De licentia mea recede, carissime, quia dulcis te Britannia quaerit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 21:30)
Facilis perceptio contemptibilem reddit amorem, difficilis eum carum facit haberi. XV.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 24:2)
Carissime ergo discas amice et corporis pudicitiam conservare atque carnis voluptates animi superare virtute et tuum vas immaculatum Domino custodire.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 21:2)
Videas ergo qualis sit mulier reputanda, quae in rerum felicitate posita et honorabili amico vel optimo [est] honorata marito alterius appetit voluptatibus commisceri.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 44:4)
Age nunc, carissime, aperi pectus tuum, et amicis auribus quidquid placet instilla;
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 1:25)
Nam ipsa in rebus humanis atque divinis, mentibus utriusque cara, id est suavis et pretiosa debet esse consensio;
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 2:7)
Equidem carissimi mei recordatio, immo continuus amplexus et affectus, ita mihi semper recens est;
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 3:16)
Homo certe ille mihi carissimus est, et semel a me receptus in amicitiam, a me poterit numquam non amari.
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:51)
honorans eum a quo spernitur;
(DE AMICITIA, CAPUT XVI. De laesione eorum qui diligendi sunt. 2:7)
sed quod per se sibi quisque carus est.
(DE AMICITIA, CAPUT XX. Intentio. 1:17)
Nisi igitur et tu hunc ipsum in alium transferas affectum, gratis amicum diligens, eo quod per se carus tibi videatur amicus, quid vera sapiat amicitia non poteris.
(DE AMICITIA, CAPUT XX. Intentio. 1:18)
Qui vero semetipsum non amat, alium amare qui potest, cum ex similitudine amoris quo ipse sibi carus est, amorem proximi debeat ordinare?
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:32)
Illic picture ridens lasciuia ludit, Scemate sub uario monstrans quid musica possit, Que sint uincla, quibus compaginet omnia nodis, Que species artis, que musica colligit horas, Distinguit menses, locat anni tempora, cogit Excursus, elementa ligat iungitque planetas, Astra mouet uariasque uices que musica nectit, Corporis humani partes mundumque minorem Ordinat et specie mundi melioris honorat, Vt sic pigmeus fraterculus esse gigantum Maiorisque minor mereatur ymagine pingi;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 14:9)
» Imperator haec audiens, plurimum de omnibus se excusavit, dicens nunquam oportere ducem vel aliquem de societate, quidquam fallaciae de eo timere, sed eum suosque quasi filium et amicos servare et honorare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 22:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION