라틴어 문장 검색

Prudentia autem eius per frequentes e periculis emersiones (quae subitis eum remediis fidere docuerant) versa est potius in dexteritatem quandam seipsum e malis quando ingruerent extricandi, quam in providentiam illa ex longinquo arcendi et summovendi, sed et indole propria oculi mentis eius non absimiles erant oculis quorundam corporalibus, qui ad obiecta prope sita validi sunt, ad remotiora infirmi.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 12:4)
de vento autem igneo, tam subito et violenter se expandente et exsufflante, vix unquam aliquid alicujus imaginationi aut phantasiae occursurum fuisset;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 261:4)
neque id solum, sed (si subita fuerit emissio spiritus per calorem ignis) tantum properant ad contractionem ut se complicent et convolvant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 385:14)
Etenim debuerat fieri, post exuctionem fortem, subita et firma obturatio;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 481:22)
Nam rubigo ferri longo tempore procedit, at versio in crocum Martis subito;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 486:16)
Christallum longo tempore conficitur, vitrum subito conflatur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 486:18)
Incorporationes etiam, et mistiones subitae et praecipitatae per ignem, longe inferiores sunt illis, quae fiunt per moram.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 488:7)
Idem valet subitae prehensionis ratio, si quis rem proponat quando persona cum qua agitur ad alia festinat, neque moram pati potest rem accuratius considerandi.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 4:2)
Cave subita aliqua mutatione in regiminis parte quapiam principali.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXX. DE REGIMINE VALETUDINIS 1:8)
Nemo enim ita subito evehitur ac occassione errorum alterius.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVIII. [ = English XL] DE FORTUNA 1:7)
Quorum capreolus, fugiendo per auia solus, Foedus init, subitusque sinit, mox rete subiuit;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, X. De columba, mure, coruo, testudine et capreolo 11:13)
sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis.
(불가타 성경, 요엘서, 3장4)
Horribilis et terribilis est, ex semetipsa iudicium eius et maiestas eius egredietur.
(불가타 성경, 하바쿡서, 1장7)
Horribilis Dominus super eos, quia attenuabit omnes deos terrae; et adorabunt eum, singuli de loco suo, omnes insulae gentium.
(불가타 성경, 스바니야서, 2장11)
Maledictus dolosus, qui habet in grege suo masculum et votum faciens immolat debile Domino. Quia Rex magnus ego, dicit Dominus exercituum, et nomen meum horribile in gentibus.
(불가타 성경, 말라키서, 1장14)

SEARCH

MENU NAVIGATION