라틴어 문장 검색

alii dicunt loca ipsa 'prata Iuvenci' appellari.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 113)
sane ab ovibus nymphae perimelides, a fluminibus naides, a pratis limonides, ab ali- monia infantum curotrophae nominantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 626)
iam varias pelagi volucres et eas, quae circum Asia prata rimantur in dulcibus stagnis Caystri, videas certatim largos umeris infundere rores et cetera.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3832)
Caystrus autem fluvius est, Asia vero palus, unde fecit 'prata Asia'. et de palude Asia 'A' longa est;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3834)
mollibus in pratis unctos saluere p. v. unctos vel oleo vel lexiva.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3841)
'in pratis' autem ideo, ne laederentur cadentes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3842)
carpere prata fuga fluvios innare r. hoc dicit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1421)
quidam volunt ideo dictum 'studiorum atque inmemor herbae', quod antiqui in pratis certamina exhibere consueverant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4982)
est etiam flos in pratis plene hanc herbam, ut etiam supra arborem felicis mali, exsequitur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2711)
contra ille convocata de hortulis in auxilium quasi Liber turba temulentorum quaerentium tamen quem incomptis unguibus bacchantes asperoque ore discerpant, voluptatis nomen suavitatem quietem teste populo exaggerans instat acriter ut nisi ea beatus nemo esse posse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER SECUNDUS20)
cuius etiam illi hortuli propinqui non memoriam solum mihi afferunt, sed ipsum videntur in conspectu meo ponere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 3:5)
Mihi quidem etiam Democritus vir magnus in primis, cuius fontibus Epicurus hortulos suos inrigavit, nutare videtur in natura deorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 121:1)
prata et arva et pecudum greges diliguntur isto modo, quod fructus ex is capiuntur, hominum caritas et amicitia gratuita est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 122:6)
C. Canius, eques Romanus, nec infacetus et satis litteratus, cum se Syracusas otiandi, ut ipse dicere solebat, non negotiandi causa contulisset, dictitabat se hortulos aliquos emere velle, quo invitare amicos et ubi se oblectare sine interpellatoribus posset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 73:2)
Cum ille promisisset, turn Pythius, qui esset ut argentarius apud omnes ordines gratiosus, piscatores ad se convocavit et ab iis petivit, ut ante suos hortulos postridie piscarentur, dixitque, quid eos facere vellet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 73:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION