라틴어 문장 검색

Et ideo abhinc diebus singulis per moenia diffusi, urbem defensabant ab assultibus Sarracenorum, qui huc in superbia victoriae suae per turmas ad lacessendos cives Christianos assidue conveniebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 14:6)
Volo illos bonis omnibus spoliare illisque præcipere, ut ad partes ultramarinas se transferant, ulterius huc non reversuri.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 308:2)
Ingenia praefervida, et quae cupiditatibus violentis ac perturbationibus huc illuc impelluntur, non matura fiunt ad res gerendas donec meridiem aetatis suae attingerint, ut videre est in Iulio Caesare et Septimio Severo, de quorum posteriore dictum est iuventutem egit erroribus, imo furoribus plenam, qui tamen in serie imperatorum universa fuit propemodum celeberrimus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XL. [ = English XLII] DE IUVENTUTE ET SENECTUTE 1:7)
quicquid huc erit a Pompeio adlatum, statim ad te scribam tuasque de istis rebus litteras exspectabo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 17 11:7)
quamquam te ita gerere volo quae per exercitum atque imperium gerenda sunt, ut haec multo ante meditere, huc te pares, haec cogites, ad haec te exerceas sentiasque (id quod quia semper sperasti, non dubito quin adeptus intellegas), te facillime posse obtinere summum atque altissimum gradum civitatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 7 11:4)
dum venit huc rumor properataque carmina fiunt factaque eunt ad vos, annus abisse potest.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 431)
huc repetit iussisque ingentibus urguet Apollo Tyrrhenum ad Thybrim et fontis vada sacra Numici.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 12:12)
"equidem non vos ad moenia Thebes rebar, at hostiles huc advenisse catervas, pergite in exscidium, socii si tanta voluptas sanguinis, imbuite arma domi, atque haec inrita dudum templa Iovis - quid enim haud licitum?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권260)
Uade cito ad ecclesiam, et hos VII fratres huc uenire facito;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. III. 2:2)
Ad summam, Scaurus cum huc venit, nusquam mavoluit hospitari, et habet ad mare paternum hospitium.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 77:15)
— Cum igitur bonorum tantummodo potens possit omnia, non uero queant omnia potentes etiam malorum, eosdem qui mala possunt, minus posse manifestum est. Huc accedit quod omnem potentiam inter expetenda numerandam omniaque expetenda referri ad bonum uelut ad quoddam naturae suae cacumen ostendimus.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 3:22)
Utilia huc quoque medicamenta sunt, quaeque ad caliginem proxime (32, 33) quaeque ad extenuandas cicatrices supra (25B) comprehensa sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장364)
Huc pulvere nullo Proditus agmen agit, subitusque ad moenia venit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:4)
huc enim Caerellia missa ab istis est legata ad me;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 19 8:9)
huc ager ille malus dulcesque a fontibus undae ad plenum calcentur;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 10:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION