라틴어 문장 검색

Dum hunc et huiusmodi sermonem altercamur, paucis admodum confectis passibus ad domum Byrrhaenae pervenimus.
(아풀레이우스, 변신, 2권 3:15)
His et huiusmodi colluctationibus ad confinia lucis usque pervigiles egimus, poculis interdum lassitudinem refoventes et libidinem incitantes et voluptatem integrantes:
(아풀레이우스, 변신, 2권 17:8)
"Fateor, Quirites, extremos latrones (boni civis officium arbitratus, simul et eximie metuens et hospitibus meis et mihi) gladiolo, qui me propter huiusmodi pericula comitantur, armatus fugare atque proterrere eos aggressus sum:"
(아풀레이우스, 변신, 3권 4:15)
"quo gesto graviter affecta mecumque reputans dominae meae mores, quod huiusmodi repulsa satis acriter commoveri me que verberare saevissime consuevit, iam de fuga consilium tenebam, sed istud quidem tui contemplatione abieci statim."
(아풀레이우스, 변신, 3권 14:22)
"Praestare tibi, Luci, quod cupis, sed propter invidos mores in solitudinem semper abstrusa et omnium praesentia viduata solet huiusmodi secreta perficere."
(아풀레이우스, 변신, 3권 17:3)
Ligno enim quod gerebam in proximam casulam vendito vacuum me ducens, iam se nequitiae meae proclamans imparem miserrimumque istud magisterium renuens, querelas huiusmodi concinnat:
(아풀레이우스, 변신, 7권 18:5)
ac dum perterriti de loci qualitate sciscitari gestiunt nec est qui doceat, senex alius, magnus ille quidem, gravatus annis, totus in baculum pronus et lassum trahens vestigium, ubertim lacrimans per viam proximat, visisque nobis cum fletu maximo singulorum iuvenum genua contingens sic adorabat:
(아풀레이우스, 변신, 8권 7:10)
Haec et huiusmodi mutuo blaterantes praesepio me proximum deligant.
(아풀레이우스, 변신, 8권 14:10)
Nec tamen sagacitatis ac prudentiae meae prorsus oblitus facilem me tirocinio disciplinae praebui sed, quamquam frequenter, cum inter homines agerem, machinas similiter circumrotari vidissem, tamen, ut expers et ignarus operis, stupore mentito defixus haerebam, quod enim rebar ut minus aptum et huiusmodi ministerio satis inutilem me ad alium quempiam, utique leviorem laborem legatum iri, vel otiosum certe cibatum iri.
(아풀레이우스, 변신, 9권 11:7)
atque id quonam modo in animo meo fieret, capere ac investigare non poteram certus tamen non fieri corporeis molibus nec corporeis qualitatibus, cum corpori simillimum fieret.
(아우구스티누스, 편지들, 38. (A. D. 415 Epist. CLIX) Domino Beatissimo Ac Venerabili et Desiderabili Fratri et Consacerdoti Meo Evodio et Tecum Fratribus Augustinus et Mecum Fratres In Domino salutem 2:6)
Dicat unde fiant ista similia formis, similia qualitatibus, similia motibus corporum nec tamen materie corporali.
(아우구스티누스, 편지들, 38. (A. D. 415 Epist. CLIX) Domino Beatissimo Ac Venerabili et Desiderabili Fratri et Consacerdoti Meo Evodio et Tecum Fratribus Augustinus et Mecum Fratres In Domino salutem 5:4)
"Quorum non modo peccata, verum etiam peccatorum indicat qualitatem."
(아우구스티누스, 편지들, 41. (A. D. 416 Epist. CLXXIX) Domino Beatissimo et Merito Venera-bili Fratri et Coepiscopo Iohanni Augustinus In Domino salutem 8:21)
Quamquam ita sit, inquit, ut ratione quadam necessaria et principali coacta atque conexa sint fato omnia, ingenia tamen ipsa mentium nostrarum proinde sunt fato obnoxia, ut proprietas eorum est ipsa et qualitas.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, II 8:1)
Nam si in eo tempore huiusmodi homunculum nomines, in quo punire non possis, maiore honore quam contumelia adficias.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XI 4:3)
Ea controversia fuit huiusmodi:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XV 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION