라틴어 문장 검색

Illic picture ridens lasciuia ludit, Scemate sub uario monstrans quid musica possit, Que sint uincla, quibus compaginet omnia nodis, Que species artis, que musica colligit horas, Distinguit menses, locat anni tempora, cogit Excursus, elementa ligat iungitque planetas, Astra mouet uariasque uices que musica nectit, Corporis humani partes mundumque minorem Ordinat et specie mundi melioris honorat, Vt sic pigmeus fraterculus esse gigantum Maiorisque minor mereatur ymagine pingi;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 14:9)
Quorum mens, humili liuoris lesa ueneno, In genus humanum uirus transfundit, ut ipsum Consimili sanie morboque laboret eodem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 18:2)
Miraturque Deum nostram uestire figuram, Et nostras habitare casas flammantis Olimpi Rectorem, floremque rose latitare sub alga, Et gemmam uestire lutum, uiolamque cicuta Velari, uitamque mori, tenebrescere solem, Qui gunfi, que iuncture, quis nexus et unde Connectant humana Deo, diuina caduco Consocient hominique Deum, quis federet ordo.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:30)
Singula dum Fronesis miratur et omnia temptat Vestigare sue racionis legibus, illam Asistens matrona monet, ne sompniet illic Humanas leges mundanaque federa, cursus Nature nostrasque uices, ubi nulla potestas Illius, sed cuncta silent decreta, pauescunt Leges, iura stupent, ubi regnat sola uoluntas Artificis summi, que uult a canone nostro Excipiens, ubi iura pauent et regula cedit Artifici, canonque silet, dictante magistro.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:31)
Si terre uicium, scelus orbis, crimina mundi Ad meritum pensans, uellem persoluere penas, Aut iterum terras uelarem fluctibus, undis Vestirem montes iterum, totumque periret Diluuio genus humanum, nec fluctibus ullum Exciperet uite meritum, nec uiueret alter Deucalion alterque Noe concluderet archam.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 12:4)
Vocat ergo Noym, que preparet illi Numinis exemplar, humane mentis ydeam, Ad cuius formam formetur spiritus omni Munere uirtutum diues, qui, nube caduce Carnis obumbratus, ueletur corporis umbra.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 14:3)
Diuidit a toto, diuisaque rursus in unum Colligit in summa commiscens, dumque futurum Sic prelibat opus, humani corporis aptat Materiam, signans operis uexilla futuri.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 2:4)
Ex hiis materiam ductam Natura monetat In speciem, uultus humani corporis aptans Materie, cuius miratur turba decorem, Parque suum stupet in terris decor ipse decorum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 2:9)
Postquam materiem Nature dextra beauit Vultibus humanis, animam Concordia carni Federat et stabili connectit dissona nexu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 4:1)
Hoc doni titulo mundi Sapientia ditat Presignitque uirum, sed eum diuinius afflans, Ars diuina poli, ueri uia, nescia falsi, Ars que sola fide gaudet subnixa nec arte Nititur, humane fugiens racionis asilum, Gracius arrisit, animam cum celicus ignis In superis retineret adhuc splendorque serenes Aspiraret eius, nec nostras etheris imi Pressuras pateretur adhuc nec tedia mundi.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 22:3)
cum res humana uirescat, Marcessit;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 8:9)
Illic psittacus, cum sui gutturis incude, vocis monetam fabricabat humanae.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:109)
Illic alosa tempus comitata vernalescum, veris [0437C] deliciis sui saporis delicias offerens, sui corporis adventu, gustus salutabat humanos.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:134)
cujus vultum miserata deformem, quasi ad me crebrius declamantem [0442D], humanae speciei signaculo sigillavi, eamque honestis figurarum orphanam ornamentis, melioribus formatis vestibus honestavi?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:9)
Sicut enim quatuor elementorum concors discordia, unica pluralitas, consonantia dissonans, consensus dissentiens, mundialis regiae structuras conciliat, sic quatuor complexionum compar disparitas, inaequalis aequalitas, deformis conformitas, divisa identitas, aedificium corporis humani compaginat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION