라틴어 문장 검색

noctu uero idem aut ceratum aut malagma aut panni, quia potest cataplasma decidere.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 9장 5:5)
Omne autem membrum, quod cum uulnere loco motum neque repositum est, sic iacere conuenit, ut maxime cubantem iuuat;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 25장 4:2)
iridis p. )-(. I. quae in aceto quam acerrimo jacere per xx.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVIII De Malagmatis. 37:4)
Sed sive ex medicamentis, sive ex ferro crustae occalluerunt, magnum periculum est, ne his decidentibus, ex cole profusio sanguinis insequatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 16:13)
Si quando tamen ab inferiore parte tunicae musculus inhaesit, ne is laedatur, superior pars illius decidenda, alia inibi relinquenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VI De gangliis, de meliceride, et atheromate, et steatomate, capitis tuberculis. 4:3)
Primum autem ad rem pertinet corpus recte jacere, ut superior pars semper ea sit, in quam vitium fertur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVII De cancro qui excisa vesica nascitur. 2:2)
Ergo, quum jam ad cicatricem vulnus tendit, extentis jacere feminibus et cruribus oportet:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVII De cancro qui excisa vesica nascitur. 7:4)
Omne autem membrum, quod cum vulnere loco motum, neque repositum est, sic jacere convenit, ut maxime cubantem juvat;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XXV De his, quae cum vulnere loco moventur. 1:2)
Haec fatus propere flavis e crinibus unum concussa cervice iacit missoque volentem vitali fulgore ferit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix21)
Dircaeis qualis in arvis messis cum proprio mox bellatura colono cognatos strinxit gladios, cum semine iacto terrigenae galea matrem nascente ferirent armifer et viridi floreret milite sulcus.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:169)
Igitur id structurae vitium, cum primum statim fundamenta iaciuntur, evitandum est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 5장 10:3)
In longinquis tamen fundis, in quos non est facilis excursus patris familiae, cum omne genus agri tolerabilius sit sub liberis colonis quam sub vilicis servis habere, tum praecipue frumentarium, quem et minime, sicut vineas aut arbustum, colonus evertere potest et maxime vexant servi, qui boves elocant eosdemque et cetera pecora male pascunt nec industrie terram vertunt longeque plus imputant seminis iacti, quam quod severint, sed nec quod terrae mandaverunt sic adiuvant, ut recte proveniat, idque cum in aream contulerunt, per trituram cotidie minuunt vel fraude vel neglegentia.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 7장 6:1)
temporis, cum autumno aut etiam ingruente hieme frumenta iacimus, nam prima sementis rarius serere permittit, novissima spissius postulat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 2:3)
hoc nullam mediocritatem postulat, nam vel pinguissima vel macerrima humo iacitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 4:2)
Nonnulli pelle hyaenae satoriam trimodiam vestiunt atque ita ex ea, cum paulum immorata sunt semina, iaciunt non dubitantes proventura, quae sic sata sint.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 9:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION