라틴어 문장 검색

praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis aut dissolvuntur solis super icta calore, mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni cera super calido tabescens multa liquescat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 17:7)
ea cum casu sunt forte coorta et perturbarunt caelum, fit morbidus aeër. atque ea vis omnis morborum pestilitasque aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta de terra surgunt, ubi putorem umida nactast intempestivis pluviisque et solibus icta.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 36:2)
Procumbunt piceae, sonat icta securibus ilex, Fraxineaeque trabes, cuneis et fissile robur Scinditur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 27:2)
Post Cilicasne vagos, et lassi Pontica regis Proelia, barbarico vix consummata veneno, Ultima Pompeio dabitur provincia Caesar, Quod non, victrices aquilas deponere iussus, Paruerim?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:25)
Et vos barbaricos ritus moremque sinistrum Sacrorum, Druidae, positis repetistis ab armis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:32)
Est, qui, tauriferis ubi se Mevania campis Explicat, audaces ruere in certamina turmas Adferat, et, qua Nar Tiberino illabitur amni, Barbaricas saevi discurrere Caesaris alas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:44)
Si rursus tellus, pulsu laxata tridentis Aeolii, tumidis immittat fluctibus Eurum, Quamvis icta novo, ventum tenuere priorem Aequora, nubiferoque polus cum cesserit Euro, Vindicat unda Notum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 5:9)
seu, barbarica cum lampade Python Arsit, in immensas oneres abiere cavernas, Et Phoebi tenuere viam:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:30)
Immemores pugnae, nulloque pudore timendi Praecipites fecere palam, civilia bella Non bene barbaricis umquam commissa catervis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 5:41)
Proles tam clara Metelli Stabit barbarico coniux millesima lecto:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 4:49)
Hoc facinus Lalage speculo, quo viderat, ulta est, Et cecidit saevis icta Plecusa comis.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LXVI2)
Exiguae volitat suspensa vapore lucernae Et leviter fuso rumpitur icta mero.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXXIII5)
auro barbarico id est aut multo;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 5041)
cum vero ictae et aliquid ex illis in aram datum, 'mactatae' dicebantur [per laudationem] per boni ominis significationem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 575)
nam et supra dicta ligna ad funus pertinent, ut procumbunt piceae sonat icta securibus ilex.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5074)

SEARCH

MENU NAVIGATION